Charter Document - 03980043
Charter Number: | 03980043 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Florian, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1209 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Lvdwicus dei gratia dux bawarie Omnis donatio perpetua firmitudine roborabitur si memorie hominum suffragantibus litteris demonstrata declarabitur Hinc est quod tam presentium quam futurorum etati in cognitionem deducimus quod illustris aduocatus Alrammus de Perge contulit religiosis fratribus de domo sancti floriani martyris de salina quam in halle hereditaria successione possidebat centum quinquaginta karratas annua recursione soluendas de quibus coquina memorati Alrammi aduocati annuatim salis emolumentum capiebat Cum uero portio hereditatis deuoluta esset ad lancrauium de Liuchenberge dilectum fidelem nostrum Diepoldum postulatione uxoris sue et ab ipso lancrauio ad nos deuenisset nos eandem portionem pignore obligauimus illustribus comitibus de plaien sic tamen ne predictis fratribus de domo sancti floriani preiudicaret huiusmodi sepe facta mutatio immo ipsi nichilominus semper suo iure gauderent Et ideo ne eis preiuditium in salina illa irrogetur presentem paginam in perenne testimonium sub sigilli nostri munimine roboratam illis statuimus conferendam Hvius protestationis testes sunt Aquilegensis patriarcha Wolfkerus Gebehart tergestinus episcopus Volricus uicedomnus Comes Meinhardus de Goricia Comes Volricus de Eppan Comes Chuonradus de Mosburc Comes Sifridus de liubenovwe Chuonradus de horbah Chalhohus de chirchperch Perhtoldus de Siboltsdorf Albero de Pruckberc Facta est hec Protestatio apud Lantshuote Anno MCCVIIII