Charter Document - 03980032

Charter Document - 03980032


Charter Number: 03980032
Cartulary Title: St. Florian, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1165
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Chovnradus dei gratia patauiensis episcopus omnibus christi fidelibus in perpetuum Cum ex debito nostri officii teneamur cunctis ecclesiis in nostra diocesi constitutis paterna sollicitudine prouidere maxime tamen earum paci et utilitati debemus intendere que speciali quodam iure ad nos pertinere dinoscuntur Quod igitur ecclesia sancti Floriani nobis ceteris specialius est deuota uolentes donationem ecclesie sancti Michahelis in Wachov quam cum omnibus pertinentiis suis fratribus in domo sancti Floriani cum omni iure tradidimus stabilire ad uniuersorum noticiam uolumus pertingere quod post memoratam donationem R sacerdos de capella sancti Mauricii in Kirchdorf que alio nomine Spize dicitur predicte matrici ecclesie uidelicet sancti Michahelis in Wachov debitam reverentiam licet hoc a nobis in mandatis accepisset noluit exhibere constanter affirmans quod si nuncios nostros ad hoc mittere curaremus coram eis exemptionem prefate capelle uiuo testimonio comprobaret Uiros itaque de choro nostro discretos et prouidos R[ovdbertum] decanum C[hovnelinum] archipresbyterum A[lbertum] custodem ad inquirendam rei ueritatem destinauimus districte eis precipientes ut testes quos R sacerdos produceret cum examinatione debita reciperent et audirent Quibus ad diem condictum conuenientibus et sacerdote in probatione deficiente eidem auctoritate nostra mandauerunt ut uel cederet uel de dicta capella preposito sancti Floriani suisque fratribus uel eorum uicariis obediret Cum ergo reuersi nobis que gesta fuerant per ordinem retulissent factum eorum quod iustum fuerat approbantes preposito sepe dicte domus beati Floriani cum suis fratribus presentem paginam scribi et sigillo nostro signari iussimus in perpetuum ualituram Huius rei testes sunt Albwinus prepositus Rvdbertus decanus Otto de Riede Sigehardus Chunlinus archipresbyter Albertus custos Fridericus Vlricus prepositus Jacobus Otto capellanus Heinricus magister Datum patauie Anno domini MCLXV Indictione XI XV Kalendas Nouembris