Charter Document - 03980030

Charter Document - 03980030


Charter Number: 03980030
Cartulary Title: St. Florian, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1159
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Chonradvs dei gratia patauiensis episcopus cunctis ecclesie sue christique fidelibus salutem in perpetuum amen Aput diuinam clementiam meritum nobis adcrescere confidimus si iuxta pontificalis offitii debitum religiosorum uirorum indemnitati consulere et indigentiam eorum releuare et supplere curauerimus Siquidem dilecti filii nostri Heinricus prepositus et fratres de domo sancti floriani de prediis ecclesie sue obtulerunt gratie nostre XIIII mansos castro nostro Ebilsperch adiacentes in quibus a castellanis nostris et hominibus eorum multa patiebantur incommoda usque adeo quod frequens clamor rusticorum tam nos quam illos sepius perturbauit Nos vero adtendentes quod iam dicta ecclesia patauiensis ecclesie specialis est filia uolentes pariter deuotionem predictorum fratrum nostre largitatis beneficio gaudere de consilio et consensu fratrum et ministerialium ac fidelium nostrorum tradimus prefate ecclesie sancti Floriani parrochialem ecclesiam sancti Mychaelis in Wachowe pleno iure disponendam cum omnibus suis pertinentiis cultis et incultis quesitis et inquisitis cum terminis et decimis et omni genere utilitatis nostra sibi auctoritate concedentes quatenus propter prouisionem uinearum suarum prepositus qui pro tempore fuerit plenam habeat potestatem unum de fratribus suis ibidem ponendi et inutilem remouendi ac utilem substituendi Et ut hec donatio nostra futuris temporibus firma et inconuulsa permaneat hanc inde paginam conscribi et sigilli nostri iussimus inpressione conmuniri Acta sunt hec patauie Anno domini MCLVIX Indictione VII Anno vero episcopatus nostri XIII + Ego Chonradus episcopus laudo et subscribo Ego Rvdbertus decanus laudo et + Ego Rvdbertus senior laudo et + Ego Chvnelinus laudo et + Ego Albwinus laudo et + Ego Sighardus laudo et + Ego Adalbertus laudo et + Ego Fridericus laudo et + Ego Heinricus magister scolarum laudo et + Ego Otto laudo et ++