Charter Document - 03980025
Charter Number: | 03980025 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Florian, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1151 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Chovnradus celesti gratia patauiensis episcopus cunctis ecclesie fidelibus salutem in perpetuum Dignum et imitabile patrum nos precedentium sequi cupientes exemplum quecumque ipsi de suis uel aliorum fidelium sumptibus aut pro utilitate uiuorum aut pro saluatione animarum utiliter instituerunt eadem nos quoque deo cooperante astipulantes dictis scriptis et factis uolumus confirmare et alios post nos episcopos ceterosque bone uoluntatis propositores nostris quantum dominus adiuuerit benefactis uerbo opere et priuilegio ad benefaciendum prouocare Renouantes igitur quoddam predecessoris nostri benedictissime recordationis episcopi Regenberti priuilegium presentium pariter et futurorum memorie commendamus quod uir quidam satis ingenuus de Scalchheimen nomine Piligrimus repudiata seculari milicia christo contentus hospitale quoddam de bonis suis a contradictione liberis in Vechelahebrovchke preparatum pauperibus et capellam ibidem a se sub titulo et ueneratione sancti Egidii constructam utrumque in massam bonorum sancti Stephani perenni iure contradidit et contraditis dictus iam nunc episcopus in augmentum refectionis pauperum utilitates de adiacente barrochia Scovhendorf colligendas excepta episcopali iusticia annuatim soluenda spe diuine reconpensationis adiecit Nos proinde nos quoque nostris temporibus in eodem sacello benefaciendi materiam habentes et uoluntatem annuam que ad nos attinet iusticiam de prefata barrochia ad incrementationem eiusdem collationis fidelium super addimus flagitantes summopere ut hoc et illud predecessoris nostri in christi pauperes beneficium ratum habeatur et a nostris successoribus Complacuit et hoc nobis ut eundem locum sub nostra episcopali tuicione defensum ille idem deo deuotus homo qui ipsum iniciauit quique ad nostra tempora perdurauit Piligrimus quoadusque uixerit sicut cepit religiose manuteneat et post eum quemcumque Patauiensis episcopus eidem amministrationi substituat Hec in Uechelahebruochke anno post incarnationem domini Millesimo CLI peracta Indictione vero XIII sicut sunt banno atque apicibus nostris et sigillo contra uiolentiam et obliuionem hominum munita sic et testibus subnotatis corroborata Ex capellanis nostris Chadelhoch prepositus Ovdalricus Gerboto archipresbiter Pilgrimus Ex nobilibus uero Comes Albertus de Rebegowe Engilscalch de Vra Herbort Ex ministerialibus autem Marquardus de Wesen Rovdeger iudex Hartmovt Pincerna ceterique