Charter Document - 03980024

Charter Document - 03980024


Charter Number: 03980024
Cartulary Title: St. Florian, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1147
Date type: Internal, A.D., Feast, Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Reginbertus celesti gratia patauiensis episcopus ecclesie sue christique fidelibus salutem perpetuam Quemadmodum uolumus in dei omnipotentis nomine priuilegium istud indite actionis in deficientem memoriam continere ita et fiducialiter speramus quod posteris pro eterna saluatione aliquid misericordie opus ualeat persuadere quia bonorum inspectis exemplaribus ex multis ad plura et de bonis ad meliora feliciter crescit effectus Uir igitur quidam nobiliter ingenuus de Scalchheymen nomine Pilgrinus christo militare cupiens armis renuntiauit et de bonis suis ab omni contradictione liberis hospitale quoddam in Vechelaprovke peregrinis et pauperibus iniciatum preparauit Et quum asilum illud cum suis pertinenciis et ecclesiam ibidem in venerationem beati Egeydii constructam omnia in massam bonorum sancti Stephani prothomartyris in Patauia ubi et corporaliter iacet sanctus Ualentinus perenni iure uir ille tradiderat nos etiam spe retribucionis eterne uoluntatem suam et opus bonum studentes simile aliquid faciendo comprobare dignum duximus fidelium nostrorum consilio in augmentum refectionis pauperum hospitali predicto quippiam de ecclesiasticis rebus erogare Parrochiam igitur ibi proximam que est Scovendorf cum utilitatibus in ea suscipiendis illuc pertinere constituimus excepta dumtaxat episcopali iusticia annuatim persoluenda nisi forsitan et illam quandoque vel ego uel episcopus meus successor ad incrementationem eiusdem elemosine remiserit Placuit etiam propter predicti Pilgrimi religiosam deuotionem que in laico maior esse non potuit ut ipse quoadusque uiueret de omnibus vel a nobis vel a ceteris vel denique a se ipso eidem hospitali collatis potestatiuam habere ordinationem et post eum quicunque sub cognitione tantum Patauiensis episcopi plebanus ibi fidelis et circa pauperes deuote studiosus possit haberi tam in ecclesia quam et in hospitali suscipiat amministrationem Postremo ne pauperes illi indefensi bonorum suorum flerent dispendium dominum Hartwicum Hagowenensem deuotum eis et fidelem fecimus aduocatum Quicumque igitur his christi minimis beneficium et consolatiouem prestiterit illum oratione omnium fidelium ad salutem in die uisitationis sue sine fine uidendum promereatur quem honorauit Testes affuerunt ex capellanis quidem domini episcopi Dietmarus S Floriani prepositus Ovdalricus aquileiensis Ovdalricus de Zewentendorf Almarus Hugo Heinricus Hugo Ex nobilibus Fridericus comes de Pilesteine Hartovwicus de Hagenoue Pabo de Zovllingen Diethricus de Pomhgarten Engelscallus de aterseo Chovnradus de franconia Ex ministerialibus episcopi Porno de Holzhovsen cum utroque filio suo Rovdegero et Pornone Ovdalricus de Struben Hartmovth pincerna Sigeboto dapifer Ovdalricus de Holzhovsen Megenhart de Linze Acta sunt hec in cremesmonasterio in die S Stephani prothomartyris post natalem christi anno incarnationis domini millesimo CXLVIII Anno autem ordinationis episcopi VIIII Amen