Charter Document - 03980023
Charter Number: | 03980023 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Florian, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1145 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Regimbertus dei gratia patauiensis episcopus Si erga monasteria seruicio dei fideliter mancipta more paterno munifici ac studiosi fuerimus deum ob hoc nos propicium habere credimus et indubitanter speramus Nouerit igitur omnium fidelium tam futurorum quam presentium industria qualiter nos ob perennis uite premium feliciter capessendum consilio clericorum et fidelium nostrorum habito rogatu dilecti fratris nostri Dietmari prepositi ceterorumque fratrum eius in cenobio Sancti Floriani delegauimus ad altare ipsius iam dicti martyris ecclesiam Haedigerisperge cum dote et dotalibus mancipiis ceterisque fidelium oblationibus collatis et adhuc conferendis ad subsidium diuini obsequii deo et beato Floriano ibidem exhibendi Sed quum etas aufert totum et omnia temporalia mutat et quia more torrentis transeunt tempora et cum temporibus memoria scripto mandamus et ut inconuulsum ratumque perenniter maneat et nullius uiolentia deinceps immutare ualeat sigillo et banno nostro confirmamus quorundam fidelium nostrorum testimonia adhibentes quorum sunt hec nomina Chounrat de sunnelburc Gotescalch de Hunisperge Egino de urla Ovdalrich de ippha Porn de Holzhusen Gerhoch de rorbach Arnolt et frater eius Meginhart de linze Wernhart Hetilonis filius Purchart Sifrit et Wiko de taenin Nizo et Sigemar de uilla Data patauie anno ab incarnatione domini MCXLV Indictione VIII Octaua kalendas decembris