Charter Document - 03980022
Charter Number: | 03980022 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Florian, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1145 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis ego Reginbertus dei gratia patauiensis ecclesie humilis servus et minister notum esse cupio quod nobilis homo quidam Adilrammus de Berge aduocatus ecclesie sancti floriani diuina instructus misericordia ius quoddam aduocatie sue uidelicet oblationes rusticorum inter duos fluuios Trunam et Anasum quod Meginhardus de Ippha beneficiario iure ab eodem Adilrammo susceperat in manus meas resignauit ea scilicet ratione ut ego super altare sancti floriani prefatum ius aduocatie delegarem ut si ipsa ecclesia sancti floriani aut per uiolentiam aut per negligentiam ipsius aduocati detrimentum aliquod passa fuit hac reconpensatione condonatum a domino et a sancto floriano indulgeretur Tali igitur ratione predictum ius aduocatie sicut ab Adilrammo in manus meas traditum fuerat super altare s floriani delegaui Cuius delegationis testes sunt Adelram de Chamba Warmunt de Wizzinbach Meginhart de Ippha Ogo de Pazrichesivanc Borno et filii eius Rodiger et Borno Chonrat Rodolf Willehalm de Muleheimen Lotwin Hanc igitur traditionem firmissima banni tuicione et sigilli nostri inpressione firmauimus ut nullus succedentium aduocatorum aut aliqua persona hoc audeat infringere Si vero aliquis huius tradicionis decretum uiolare presumpserit sciat se auctoritate beati Petri et domni apostolici et nostra pro tam nefario ausu exconmunicatum et nisi resipiscat usque ad finem uite sue a conmunione ecclesie segregatum Date Anno ab incarnatione domini Millesimo CXLVIII Idus Martii Papa Lucio Rege Chonrado Prefati cenobii s floriani Preposito Dietmaro