Charter Document - 03980021

Charter Document - 03980021


Charter Number: 03980021
Cartulary Title: St. Florian, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1143
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte trinitatis Reginbertus dei gratia patauiensis episcopus Peticionibus seruorum dei acquiescere iustas et legitimas ecclesiarum transmutationes concedere concessas ab omni inpugnatione uigilantie studio premunire et ecclesiastice consuetudinis est et nostre auctoritatis Igitur nouerint omnes ecclesie nostrique fideles quemadmodum nos et dilectus frater noster Dietmarus prepositus concambium quoddam fecimus inter nos quod etiam ne forte cadat in obliuionem priuilegio nostro tam futurorum memorie commendauimus quam presentium Consilio namque clericorum ac fidelium nostrorum habito et equitatis tenore inter dantes et accipientes conseruato idera ipse prepositus et aduocatus eius Adalramus duas partes decimarum in ecclesia que uocatur Sunnelenburch ad sanctum Florianum huc usque pertinentes cum una decimaria curte de manu sua in manum nostram resignabant et ipsi econtra ecclesiam Veltchirchen cum omni utilitate sua super altare eiusdem martyris christi de manu nostra recipiebant Hec commutatio inter nos ut rata semper maneat et inconuulsa nec antiquitate aboleri nec alicuius persone uiolentia ualeat immutari presenti scripto sigillo et banno nostro confirmauimus et multa multorum testimonia adhibere curauimus De quibus quorumdam nomina hec sunt Porno et Rovdiger filius eius Gerhoch Sigiboto Friderich Aribo Walchun de Marcenriute Walchun Lovitolt et frater eins Adalramus Richer Perinhart Meginhart Data est anno dominice incarnationis MCXLIII Indict III Regnate Chunrado anno ordinationis nostre IIII