Charter Document - 03980019

Charter Document - 03980019


Charter Number: 03980019
Cartulary Title: St. Florian, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1142
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et induidue trinitatis Cuonradus diuina fauente clementia romanorum rex secundus Sicut diuina preordinante clementia ceteris mortalibus quodammodo supereminemus sic etiam uniuersas ecclesias et ecclesiasticas personas diligere fouere et ab iniquorum infestionibus defensare regali potentia a deo nobis commissa debemus Ea propter omnibus christi nostrisque fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse uolumus qualiter nos ob regni nostri firmam stabilitatem et anime nostre nostrorumque parentum perpetuam salutem interuentu quoque et petitione dilecte coniugis nostre Gertrvdis regine ecclesiam sancti Floriani in Windeberge cum omnibus prediis et possessionibus suis que uel liberalitate regum seu donatione principum aut elemosina pauperum eidem ecclesie collata sunt in tutelam regie defensionis suscepimus Nominatim autem omnia predia et possessiones quas a capite Eberspach usque ad fines boemie tam in longitudine quam in latitudine eadem ecclesia possedisse cognoscitur et a termino Aposenbach usque in uiam que dicitur regia uia iuxta ecclesiam sancti Nicolai que in eodem predio edificata est et predium celle quod quidam nobiles uiri Eppo et Bernhardus iuxta Movhelle eidem tradiderunt ecclesie et insuper predia que in Rietmarcha possidet nos auctoritate regia prefate sancti Floriani ecclesie confirmamus edicto regali statuentes ne aliqua umquam persona magna seu parua in eisdem pessessionibus predictam ecclesiam infestare uel inquietare presumat sed fratres in ea deo militantes omnia predia sub terminis predictis denotata omni deinceps tempore libera possessione obtineant Vt autem hec nostra confirmatio rata et inconuulsa omni tempore permaneat hanc inde cartam scribi et sigilli nostri impressione insigniri iussimus et testes qui presentes aderant subternotari fecimus Quorum nomina hec sunt Theodewinus sancte Rufine episcopus apostolice sedis legatus Heinricus Ratisponensis episcopus Embricho Wirzeburgensis episcopus Otto Frisingensis episcopus Heinricus Olomucensis episcopus Otto palatinus et filius eins Otto Diepoldus marchio Geuehardus comes Fridericus aduocatus Heinricus prefectus comes Albertus de Bogen et filius eius Hertwicus comes Covnradus de dachowa comes Folcradus de Lexmunde et ceteri quam plures Signum Domini Covnradi Romanorum Regis Secundi Ego Arnoldus Cancellarius uice Heinrici Moguntini archiepiscopi et archicancellarii recognoui Anno dominice incarnationis MCXLII Regnante Cuonrado Romanorum rege II anno uero regni IIII indictione IIII data est Ratisbone in christo feliciter Amen