Charter Document - 03980018
Charter Number: | 03980018 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Florian, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1141 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Reinbertus dei gratia sacrosancte patauiensis ecclesie episcopus omnibus christi fidelibus in perpetuum Quia diuina prouidentia nos ordinauit pastores esse gregis dominici ex debito pastoralis officii dominicarum ouium conmodis et indempnitati paterna sollicitudine uigilanter tenemur intendere quod efficacius exequimur si uiros ecclesiasticos et loca religiosa in nostre protectionis munimen suscipere et facere satagimus et sua eis iura conseruare et ampliare curamus Inde est quod de consensu et fauore fratrum nostrorum Patauiensis chori kathedralium et aliorum fidelium nostrorum interuentu ecclesiam que domus sancti Floriani dicitur utpote specialem et dilectam filiam Patauiensis ecclesie in nostram specialiter suscipimus gratiam et defensionem auctoritate omnipotentis dei et beati prothomartyris Stephani et nostra confirmantes eidem omnia iura et priuilegia sua ecclesias decimas predia et uillas cum omnibus suis pertinentiis et utilitatibus et omnes donationes quibus eadem ecclesia ab antecessoribus nostris Patauiensis ecclesie episcopis et aliis christi fidelibus se gaudet honoratam extitisse et consolatam Volumus quoque iam dictam ecclesiam de nostre concessionis auctoritate tali gaudere priuilegio ut quicunque ministerialium seu fidelium nostrorum aliqua de prediis suis duxerit ei conferenda donatio sua de nostra generali licentia robur sortiatur et confirmationem Predictis etiam adicimus ut quicunque fideles dyocesis nostre apud memoratam ecclesiam sepulturam sibi eligere uoluerint id libere faciant per canonicam equitatem et nostram constitutionem non obstante duri seu indiscreti plebani contradictione Vt autem hec nostra confirmatio futuris temporibus rata semper et inconuulsa permaneat hanc inde paginam conscribi et sigilli nostri inpressione iussimus insigniri per diuine maiestatis examen districtum inprecantes ut quicumque contra eam aliquid iniuriosum adtemptare presumpserit eterne maledictioni addictus in extremo iudicio cum chore Dathan et Abyron habeat portionem Data Patauie Anno ab incarnatione domini MCXLI Indictione IIII VIII Kalend Julii Anno pontificatus nostri VII Regnante Chovnrado rege feliciter Amen