Charter Document - 03980017

Charter Document - 03980017


Charter Number: 03980017
Cartulary Title: St. Florian, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s):
Date: 1139
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nouerit omnium fidelium tam presens etas quam futura posteritas qualiter ego Liupoldus diuina fauente clementia bawarie dux abrenuntiaui amore dei et sancti Floriani et fratrum ibi deo seruientium omnem contentionem quam habebam in predium windibergi quod dederat eis eppo de windiberge nobilis quidam homo Dimisi ergo illis litem hanc pro anima mea parentumque meorum de omnibus his sicut continetur in cyrographo imperatoris Heinrici quinti scilicet auunculi mei Testes erant coram Chunradus de pilstein Adalram de perge Otto de machlant Uverinharth de iulbach Chuonrath de slierbach Adalbero de drahselingen Meinhart de ippha et frater eius odalrich Salman de windiberge Magens de haltenhusin Gundacher de pircharin et frater eius Liutolt Gerboto de arbingin Radboto de narden et frater eius Einwich de chuliup Gerhart ramelare Ozo de ibisiuelt Mazeli de ibisiuelt Actum in orientali terra apud chremisam Anno ab incarnatione domini MCXXXVII Insuper ego attendens quia magnam in futuro mercedem recipiet quicunque ecclesias auxerit aut confirmauerit donaui eis debitum opsonium quod ad nostram pertinuit rationem quod uulgo dicitur marhtinesth [Lucke] [] sorum quod uocatur Uvaltprehtesdorf Actum apud sanctum Florianvm Anno ab incarnatione domini MCXX[]IIIJ