Charter Document - 03980016

Charter Document - 03980016


Charter Number: 03980016
Cartulary Title: St. Florian, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1125
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Ego Lotharius diuina fauente gratia rex Quia nostri iuris esse cognoscimus ut seruorum dei quieti et utilitati in quantum possumus prospiciamus et eorum iustis petitionibus pias aures inclinemus idcirco fratrum monasterii Sancti Floriani preces pie audire et iusta uota nostro decreto dignum duximus munire Notum itaque esse uolumus tam futuris quam presentibus qualiter eiusdem monasterii fratres predia quedam acquiesierunt tam pecunia quam fidelium donatione scilicet predium Marcwardi trebeic predium wolfgangi et ekkerici loma predium trebesse et quicquid habent in primizlastorf predium ortwini et Perhtolfi predium sonzonis arnoldi et raffoldi in willihartistorf predium volcrade vidue et cetera que possident in beigirin et molendinum ad witro quod tradidit heribertus et predium egilisperc quod tradidit iacco et predium cirtanaran Nos ergo bonis eorum studiis assensum prebentes consensu heinrici ducis bauuarie eiusque filii heinrici et liupaldi marchionis orientalis necnon petitione archiepiscopi salzeburgensis chovnradi ratisponensis episcopi hartwigi patauiensis reginmarii wormatiensis bucconis babinbergensis ottonis curiensis chovnradi ducis carinthie engilberti palatini ottonis et gotefridi comitis beringarii marchionis dietpaldi aliorumque principum eidem monasterio Sancti Floriani predicta predia regia liberalitate donamus et tam ista quam alia eidem ecclesie iuste et legaliter collata presentis decreti pagina firmamus et ut a nullo unquam diripiantur uel auferantur regio ex more banno prohibemus et interdicimus Quod ut inconuulsum ratumque apud posteros omni euo permaneat manu nostra firmauimus et sigilli nostri impressione signauimus Signum lotharii II serenissimi regis Ego adelbertus archicancellarius et moguntinus archiepiscopus recognoui Et ego anno ad uicem cancellarii scripsi et recognoui Actum ratispone XII Kalendas Decembris Anno ab incarnatione domini millesimo CXXV indictione IIII anno domini Lotharii inuictissimi regis primo