Charter Document - 03980010
Charter Number: | 03980010 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Florian, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1115 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nouerint omnes fideles christi tam futuri quam presentes qualiter ego liupoldus orientalis regionis marchio absoluerim in honore sancte dei genitricis marie et sancti floriani martiris rogatu isinberti eiusdem ecclesie prepositi cuncta predia siqua sunt a fidelibus illi ecclesie oblata uel adhuc a quoquam fuerint offerenda a redibitione uel reditu mei iuris in ridmarcha uel in omnibus locis mei regiminis trans danubium positis Hoc uero feci in augmentum prebende fratrum illic deo deuote famulantium pro remedio anime mee et memoria debitorum meorum ut intercessione eorundem sanctorum et oratione fratrum iura potestatis mee stabiliantur et parentum meorum anime a peccatis absoluantur Igitur donatiuum meum ne ab aliquo successore meo quod absit irritetur inpressione sigilli mei confirmetur Acta sunt hec millesimo CXV anno incarnationis domini nostri iesu christi indictione VIII V Idvs Ivnii in recordationem futurorum Et hec sunt nomina allodiorum de quibus prefati sumus predium marchuardi threbeia predium stoigei predium threbesse brumizlaistorf predium sunzonis willihartisdorf predium rafoldi fratrisque eius arnoldi ibidem predium ortuuini et perihtoldi iusta eandem villam predium uolcrade uidue begeringin predium penzonis threbinicha Hec nota sunt fidelibus nostris herchinberto Macilino hiringo Heimoldo duorinchardo Ego liupoldus orientalis marchio ista rata facio et inconuulsa perpetualiter in nomine patris et filii et spiritus sancti Amen