Charter Document - 03980004

Charter Document - 03980004


Charter Number: 03980004
Cartulary Title: St. Florian, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1071
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis altmannus dei gratia sacro sancte patauiensis ecclesie episcopus et apostolice sedis legatus cunctis successoribus suis et omnibus christi fidelibus in perpetuum Sicut ex iniuncto nobis pastoralis dignitatis officio ecclesias ubi necessarium esse uiderimus ad honorem dei fundare sic et quocumque casu lapsas tenemur in christo dum possumus ad laudem ipsius reformare Hinc est quod ecclesiam beati floriani martyris christi quondam in pago Lauriacensi ab antiquissimis terre illius incolis iuxta riuulum qui ypha dicitur fundatam et in defensionem sancte romane ecclesie ad annualem censum unius aurei traditam sed tandem in illo miserabili sancte Laureacensis ecclesie excidio tempore Wulfilonis ipsius ecclesie pontificis a barbaris destructam dum postmodo annis multis quasi desolata nullum uel a sede romana uel ab alio quoquam reformationis inueniret auxilium nos tandem summi pontificis Alexandri interuentu sed precipue diuine remunerationis intuitu in nostram defensionem suscipientes ipsam omni diligentia qua potuimus reformare curauimus pia etiam quorundam predecessorum nostrorum Richarii videlicet Adalberti Eigilberti episcoporum uestigia sectantes qui ipsius ecclesie desolationem miserati ad eius reformationem multo studio laborauerunt sed continua barbarorum inuasione impediti pium cordis eorum affectum ad effectum plene perducere non potuerunt Nos itaque diuina ordinante clementia ipsis in episcopatum succedentes bonum opus ab ipsis bene inchoatum deo adiuuante consummauimus murosque monasterii quondam ab ungaris dirutos cum tecto resarcientes ipsum monasterium cum quinque altaribus consecrauimus canonicos regulares deo ibi perpetuo seruituros instituentes Hartmannum uirum in sancta conuersatione probatum prepositum ipsis prefecimus reditus distractos quos potuimus reuocauimus et ut ipsi canonici conmunem et regularem uitam ibidem professi sancte et religiose uiuentes diuine contemplationi liberius uacare et pro nostri omniumque fidelium salute deuotius deo debeant supplicare nos quedam licet pauca de dominicalibus nostris in subsidium prebende fratrum eorundem contulimus Curiam uidelicet in Enzingen Curiam ad sanctum Stephanum iuxta waeninpach cum omnibus ad eam pertinentibus Ad Almisvelt uillam totam cum omnibus ad eam pertinentibus transitu scilicet fluminis trvne et piscationibus pratis pascuis siluis et duas partes decimationis in omnibus eiusdem ecclesie terminis tam cultis quam colendis Ad svnilburch mansum unum et dimidium et duas partes decimationis Ad Ebilsperch mansos duos et dimidium Ad strummingen augeam cum omnibus ad eam pertinentibus Predia uero que quocunque modo distracta et alienata in usus ipsius cenobii reuocauimus sunt hec Curia in Phaffinhouin cum omnibus ad eam pertinentibus Curia in Lilinhovin Curia in Gerlantingen In Gomerichingen duo mansi et dimidius Preterea quod maximum est parrochiam in qua ipsum cenobium fundatum est et in omnibus ipsius parrochie terminis tam cultis quam colendis decimam totam ipsi cenobio restituimus quam tamen parrochiam et decimam fratres ipsius cenobii sicut ex antiquis eorum priuilegiis plenius certificati sumus a quibusdam antecessoribus nostris duabus uicibus quondam commutantes primo domino Haertwico pie recordationis episcopo decem huobas iuxta prefatum riuulum qui ypha uocatur sitas postmodum domino Adalberto sanctissime recordationis episcopo oppidum in Anesiburch in litore Anesi fluminis situm in usus et proprietatem episcopatus pro commutacione supradicte parrochie et decime contulerunt sed ipsam iterum atque iterum in destructione iam dicti monasterii distractam et usibus fratrum ipsius cenobii penitus abalienatam nos eam nunc tercio sed respectu tantum diuine remunerationis et ob reuerentiam romane sedis de potestate baronum terre qui ipsam decimam usibus suis uiolenter manciparant recolligentes parrochiam pleno iure decimam totaliter et integraliter ipsi cenobio restituimus Licet enim plurima beato christi martyri floriano in prima fundatione ipsius sui monasterii fuerint collata omnibus tamen postmodum in destructione ipsius monasterii distractis usibus fratrum tunc temporis ibidem deo militantium tantum hec paucissima inuenimus remansisse Villam in qua ipsum monasterium fundatum est cum omnibus ad eam pertinentibus agris scilicet et uinetis pratis pascuis siluis aquis aquarumque decursibus piscationibus uenationibus et molendinis Ad waelhelingen mansum unum et dimidium Ad vrienlivtin mansum unum et dimidium Nos igitur omnes possessiones sepe dicti monasterii et iam sibi collatas et quas adhuc deo dante poterit adipisci in nostram protectionem suscipientes talem fratribus ibidem deo seruientibus indulgentiam facere decreuimus ut si ministeriales nostri seu quicunque homines ecclesie nostre predia sua ad nos quocunque iure spectantia ipsis conferre decreuerint liberam habeant potestatem conferendi quando et ubi uelint Preterea omnem quam prius de indulgentia romane sedis habuerunt libertatem plene ipsis redonamus liberam uidelicet sepulturam ipsis indulgentes ita ut quicunque apud eos sepeliri uoluerit libere non obstante alicuius plebani uel uicarii contradictione sepeliatur Adicientes quoque hanc gratiam ipsis indulgemus ut si quando prelatum ipsius monasterii uiam uniuerse carnis ingredi contigerit fratres liberam habeant potestatem eligendi alium quem magis ydoneum inuenerint episcopo etiam irrequisito Volumus etiam et firmiter inhibentes semper obseruandum statuimus ut nullus successorum nostrorum uel alter quispiam siue ecclesiastica siue secularis persona aliquem eis aduocatum uel in hominibus uel in prediis aliquatenus presumat ordinare nisi quem prelatus ipsius monasterii cum consilio fratrum suorum sibi elegerit aduocatum qui etiam si ut plerumque fieri solet grauis ipsis et iniuriosus exstiterit dum admonitus emendari noluerit ad arbitrium ipsius prelati ab episcopo uel si episcopus noluerit a sede romana mutetur altero ad peticionem ipsius prelati substituto Igitur ut iam dicta ecclesia cum omnibus illuc uel nunc collatis uel iuste postmodum conferendis plena pace gaudeat et secura consistat nos ipsam dei omnipotentis patrocinio supponentes auctoritate ipsius dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli eorumque uicarii Alexandri pape et potestate qua nos fungimur precipimus et sub pena eterne dampnationis firmiter inhibemus ut nullus uel successorum nostrorum uel alia qualiscunque siue ecclesiastica siue secularis persona res ipsius ecclesie uel inuadere uel inminuere uel quocunque modo usibus fratrum ibidem deo seruientium subtrahere presumat uel auferre Si autem quispiam successorum nostrorum quod deus auertat hec instituta nostra transgressus fuerit si tercio conmonitus congrua satisfactione non emendauerit prepositus ipsius monasterii hoc utens priuilegio super tanta iniuria querimoniam coram domino papa deponat ut super hoc quod iustum fuerit decernat Si ergo super hoc quod forte fieri potest indignatus dominus papa predictum monasterium a iurisditione patauiensis ecclesie in iurisditionem romane sedis transferat deus omnium iniquitatum uindex iustus tantum honoris et rerum dispendium Patauiensi ecclesie irrogatum ab auctore ipsius mali requirat et hic et in futuro Conseruantibus autem pax a deo et misericordia et in presenti et in futuro seculo conseruetur Amen Et ut omnia hec omnes tam futuri quam presentis temporis homines sciant esse iugiter et inuiolabiliter conseruanda presentem paginam sigilli nostri inpressione duximus confirmandam nominibus Kathedralium et ministerialium nostrorum quorum consensu et consilio hec omnia acta sunt et confirmata subnotatis De Kathedralibus Dietmarus maior prepositus Imbertus decanus Baldwinus scolasticus Engilbertus archydiaconus Imbertus capellanus Almarus Heinricus Fridericus Hugo Egino Otakarus canonici et ceteri omnes De ministerialibus Egelolf de velbach Haertwich et frater eins Ruopreht de Chraenzingen Chaecil de shaltarn et frater eius Otaker Ymzo de stegebach Livtkoz de tagebrehtishvsin Otaker de widach et alii quam plures Datum Patauie Anno ab incarnatione domini MLXXJ Indictione XIIII VII Kalendas Julii Regnante Heinrico imperatore IIII Anno regni eius VII Imperii uero V feliciter A[men]