Charter Document - 03980001
| Charter Number: | 03980001 |
|---|---|
| Cartulary Title: | St. Florian, Stiftsarchiv |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Release, Confirmation |
| Date: | 0900 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Ludowicus diuina gratia fauente rex Si erga loca diuino cultui mancipata more paterno nostri iuvaminis beniuolenciam ostenderimus hoc nobis ad regni nostri diuinitus nobis collati nec non ad perhennis uite premium feliciter capessendum credimus profuturum Ideoque omnibus sancte dei ecclesie fidelibus presentibus scilicet et futuris notum esse uolumus qualiter uir uite venerabilis nomine Richarius Patauiensis scilicet presul per quorundam procerum nostrorum Adalberonis quoque reuerendi antistitis ac studiosissimi nutritoris nostri ac Waltonis Frisingensis Episcopi nec non Liutpoldi illustris Comitis ac dilecti propinqui nostri interuentum regalitatis nostre eminenciam merore confectus episcopii sui dampnum lamentando interpellauit eo quod seuiente prohdolor paganorum inpugnacione quedam pars dyocesis sue ubi sancti floriani martiris monasterium constructum esse cognoscitur ex inprouiso deuastata est deprecans ut ciuitatem illam quam fideles nostri regni pro tuicione patrie unanimiter contra eorundem christiani nominis persecutorum insidias nouiter in ripa anesi fluminis partim in proprio iam dicti martiris partimque in terra prefecture terminalis statuentes construxerunt ad supra scriptum sacrosanctum locum in quo eiusdem beatissimi martiris corpus uenerabiliter humatum est traderemus Jurique ipsius sancti atque potestati largiendo firmarernus At nos diuino conpuncti amore beatique floriani confisi intereessione consultui cunctorum procerum nostrorum gratanter satisfacientes nec non prenominato ipsius episcopii prouisori libenti animo annuentes decreuimus rata fieri eandemque ciuitatem cum omni apparatu municionis sev utilitatis cum coniuencia terminalis comitis per hoc preceptum nostrum christi martiri floriano absque ulla retractione perhenni iure pro remedio anime nostre parentumque nostrorum etterna liberacione contulimus atque tradidimus Insuper eciam quicquid seruus quidam noster nomine Perhart in aquilonali parte danubii proprii in terra ac mancipiis in ipsa marha tenuit eidem sancto dei perpetim firmamus ut idem episcopus tam de ciuitate quamque ex ipso proprio suique successores libera perhenniter fruantur potestate Et ut hoc uerius credatur in euum Manu nostra subtus id roborantes anulo nostro iussimus insigniri Data XIIII Kalendas Februarii Anno dominice incarnacionis dcccc Indictione IIII Anno uero regni Regjs Ludowici [] In ciuitate Ratispona In dei nomine feliciter Amen
