Charter Document - 03970095
| Charter Number: | 03970095 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Seitenstetten, Stift |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1292 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Quia statutum et in laudabilem consuetudinem est deductum vt legitimi actus hominum commendentur memorie scripturarum ac per hoc vniuersa calumpniandi materia subtrahatur et litigatoribus injuriosa litium occasio non tradatur Nos Wernhardus dei gratia Patauiensis Ecclesie Episcopus recognoscimus profitemur ad presentium etiam et futurorum noticiam pervenire cupimus a felicis recordationis Chunrado predecessore nostro patauiensis scilicet Ecclesie Episcopo priuilegium datum Monasterio Glvnicensi per omnia in hec verba [] Antiquum igitur Priuilegium prenotatum memorati monasterii Glunicensis renouantes ne ex vetustatis ipsius figura valeat eidem in aliquo derogari commvtationis legitime concambium a predicto memorie recolende chvnrado Patauiensis Ecclesie Episcopo rite factum nos Wernhardus Ecclesie memorate Episcopus ratificamus presentibus volentes dictum Priuilegium dictorum fratrum monasterii Glvnicensis vsibus profuturum non destrui sed seruari nec a quoquam quomodolibet viciari decernentes ipsum vtpote ratum et firmum in suo robore duraturum In cuius rei testimonium presentes nostre renouationis sigilli nostri volumus patrocinio communiri acta sunt hec anno domini MCC Nonagesimo secundo in die sancti andree apostoli in predicto monasterio Glunicensi presente domino Offone venerabili abbate et fratribus fere cunctis eiusdem loci Militibus Nobilibus Heinrico de volchenstorf chvnrado de volchenstorf ditmaro de Tuersendorf Ottone de zaenning Marschalco nostro Pilgrino Pincerna nostro vlrico Capellano nostro Notariis nostris aelblino et aelblino et aliis quam pluribus fide dignis
Markups
Names Markup:
In nomine domini amen Quia statutum et in laudabilem consuetudinem est deductum vt legitimi actus hominum commendentur memorie scripturarum ac per hoc vniuersa calumpniandi materia subtrahatur et litigatoribus injuriosa litium occasio non tradatur Nos Wernhardus dei gratia Patauiensis Ecclesie Episcopus recognoscimus profitemur ad presentium etiam et futurorum noticiam pervenire cupimus a felicis recordationis Chunrado predecessore nostro patauiensis scilicet Ecclesie Episcopo priuilegium datum Monasterio Glvnicensi per omnia in hec verba []embed Antiquum igitur Priuilegium prenotatum memorati monasterii Glunicensis renouantes ne ex vetustatis ipsius figura valeat eidem in aliquo derogari commvtationis legitime concambium a predicto memorie recolende chvnrado Patauiensis Ecclesie Episcopo rite factum nos Wernhardus Ecclesie memorate Episcopus ratificamus presentibus volentes dictum Priuilegium dictorum fratrum monasterii Glvnicensis vsibus profuturum non destrui sed seruari nec a quoquam quomodolibet viciari decernentes ipsum vtpote ratum et firmum in suo robore duraturum In cuius rei testimonium presentes nostre renouationis sigilli nostri volumus patrocinio communiri acta sunt hec anno domini MCC Nonagesimo secundo in die sancti andree apostoli in predicto monasterio Glunicensi presente domino Offone venerabili abbate et fratribus fere cunctis eiusdem loci Militibus Nobilibus Heinrico de volchenstorf chvnrado de volchenstorf ditmaro de Tuersendorf Ottone de zaenning Marschalco nostro Pilgrino Pincerna nostro vlrico Capellano nostro Notariis nostris aelblino et aelblino et aliis quam pluribus fide dignis
