Charter Document - 03970093

Charter Document - 03970093


Charter Number: 03970093
Cartulary Title: Seitenstetten, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1290
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

[Cum cursus temporum more] fluentis aque decurrat [necesse est ut facta queque scri]ptis ac testi[moniis] mel [ius corrob]orentur [Nos Vlreich de zicher]pach omnibus presens scrip[tum inspecturis salutem in domino] Noverint pr[esentes atque] pos[teri quod] nos [a vene]rabi [li patre ac domi]no Chonrado abbate de Z[itainstetten] lan[eum vn]um in nominata [villa] zicherpach filio nostro ainrico ob[tinui] mus tali iure vt ipse vel sui successores quicumque eundem tenent laneum sexaginta denarios prenominato dno abbati seu suis successoribus predicti monasterij in die Sancti Mychaelis singulis annis persoluant Si autem hoc nisi legitima causa et raconabili prepediente obmiserint iure quo predicti lanei gaudebant ad supradictum abbatem et dominum et ipsius gratiam sciant esse reuolutum Testes vero supradictorum sunt Chunradus plebanus de peheimkirchen Socius suus christanus Sifridus officialis de Lanzendorf Et quia proprio adhuc non utimur sigillo presentes fecimus sigillo dom Rudolfi de chirchsteten communiri Acta sunt hec anno dni MCCLXXXX