Charter Document - 03970090
Charter Number: | 03970090 |
---|---|
Cartulary Title: | Seitenstetten, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1288 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Fridericus dictus Dapifer de Lengepach et friderictus de husek et Gotfridus dictus vroeschlink et sifridus pincerna de wolfsperch vniuersis presentem litteram inspecturis cupimus esse notum et fideliter attestamur quod dom Albero et Ebergerus Milites et herbordus et Mainhardus Clientes quatuor fratres dicti lengpechen vendiderunt pro XV libris denariorum venerabili domino Rudolfo Abbati Monasterii sancte Marie in Sytansteten quicquid ipsi ab eodem Monasterio et abbate in lantzendorf et iuxta lanzendorf videbantur feudali titulo possidere cum LX den reditibus de predio in hagenowe et siluam paruam adiacentem quos et quam etiam ipsi de dicto Monasterio tenuerunt quodam iure quod in pantaydingen dicitur inquibus omnibus coram illustri duce Austrie alberto nobis presentibus sicut ex more debebant resignaverunt eorum libere tota iura ut igitur hoc per ipsos fratres aut eorum posteros calumpniari non valeat vlla parte nec sepe dictum monasterium aliquod dispendium paciatur in hac causa presentem literam nostris sigillis duximus firmiter solidare quia predicte possessiones et feuda sunt in districtu lengpach prouincialis iudicii situata Acta sunt hec Anno domini MCCLXXXVIII sub tempore pascali cum testimonio et presencia Hainrici Chunradi Sibotonis Nobilium fratrum dictorum de potendorf Rudolfi filii wirsing Sifridi de hagnauwe Chunradi fratris ejus praun de hagenawe Sifridi fratris eius Hainrici fratris eorundem hainrici heunn pernoldi hainrici vtzn ciuium s ypoliti cum ceteris fide dignis