Charter Document - 03970088
Charter Number: | 03970088 |
---|---|
Cartulary Title: | Seitenstetten, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1282 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Reuerendo in Christo patri ac domino Wi Patauiensis ecclesie episcopo R humilis abbas in Sytansteten cum deuotis orationibus et reuerentia debita obedientiam sine mora Quia impunitas scelerum iniquorum armat malitiam contra bonos et nonnullis sepe tribuit audaciam delinquendi nos qui licet indigni curam regiminis ecclesie in sytansteten a domino suscepimus et circa quorumdam fratrum nostrorum correctionem sine uestro adiutorio proficere non valemus Paternitati vestre conquerimur per presentes quod quidam fratrum Ecclesie nostre Otto videlicet de Waidhouen quem nos proxime in capitulo nostro pro grauibus excessibus volebamus coram nobis subire correctionem contumaciter recusauit asserens se non velle subire correctionem nisi in vestra presentia et sic de monasterio sine licentia est egressus Quia igitur idem Otto in quantum in eo est fame nostre nititur derogare Paternitati Vestre humiliter supplicamus quatenus sinistre relationi eiusdem Ottonis si ad uos uenerit aures credulas suspenso quousque vos in domum nostram venire personaliter inquirendi gratia valeatis ex tunc enim ad omnia que contra nos proposita fuerint coram vobis libenti animo volumus respondere et omnia que in nostra ecclesia quocumque casu contingente correctionem requirere videbuntur corrigere tam in nostris subditis quam in nobis ita quod deuotionis nostre obedientiam vestra paternitas tenebitur non immerito commendare Cetera lator cuius verbis fidem credulam adhibere dignemini sicut nostris Datum []