Charter Document - 03970087
| Charter Number: | 03970087 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Seitenstetten, Stift |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Rudolfus dei gracia Romanorum Rex semper augustus Tenore presencium publice protestamur quod constitutis in nostra presencia venerabili Rudolfo abbate de Sytansteten deuoto nostro dilecto et Strennuo viro Friderico de husecke questio illa quam ipse abbas Monasterij sui nomine super bonis siue prediis et terminis sitis in Ibsitz ac decimacionibus eorundem secundum quod in priuilegiis Ecclesie in Sytansteten datis a venerabili quondam Wichmanno Magdeburgensi archiepiscopo plenius continetur ipsi Friderico suisque coheredibus mouit taliter est decisa quod ipse Fridericus suique coheredes liti cedentes simpliciter et precise predia terminos et decimaciones super quibus lis vertebatur a predicto abbate et Conuentu receperunt feodali titulo possidendos Excipientes illa specialiter que infra terminos Ratispon Ecclesie qui lutz vulgariter nuncupantur sunt sita que a prefatis abbate et Conuentu non noscuntur recepisse qui eciam termini siue lutz in Registro Ecclesie Ratisponen predicte et in priuilegiis prefate Ecclesie de Sytansteten expressius declarantur Hoc in ipsa infeodacione adiecto quod si predictus Fridericus sine heredibus legitimis migrauerit ab hac luce prescripta omnia ad ipsum monasterium de Sytansteten integraliter deuoluentur Si qui vero heredes ipsius F supererunt illis prenotata feoda sicut ab ipsis abbate et Conuentu sine impedimento et contradictione qualibet conferenda In cuius protestacionis argumentum euidens presentem paginam Sigilli nostri munimine iudicauimus roborari Datum Wienne VI kalend Marcij Indicc VIII Anno dni MCCLXXX Regnj vero nostri anno Septimo
