Charter Document - 03970082
| Charter Number: | 03970082 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Seitenstetten, Stift |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1278 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Rudolfus dei gracia Abbas in Sytansteten omnibus presens scriptum inspecturis volumus esse notum quod nos Walchvno dicto de wanchaeim et suis heredibus Curiam quam albero dictus phnevt possedit que Mairhof uvlgariter nuncupatur iure hereditario quod Erbrech dicitur in uvlgari contulimus sub hac forma videlicet quod ipse walchvnus uel sui heredes in die sancti Georij Sexaginta denarios et in Natiuitate sancte Marie Sexaginta denarios wiennensis Monete et in die sancti Martyni duodecim caseos singulis annis Ecclesie nostre soluant que omnia in Heift Officiali nostro diebus expressis superius assignabunt quod si non dederint statutis diebus denarios supradictos et caseos in emenda usuali nobis et nostre Ecclesie de quolibet seruicio tenebuntur Si uero duabus uicibus per nostros nuncios ammoniti dare neglexerint ex tunc iure suo penitus sunt priuati In eadem igitur collacione est adiectum quod Ecclesia nostra ius quod Dothaupet dicitur habebit in morte cuiuslibet qui dictam Curiam dinoscitur possidere Si uero predictum walchvnum uel suos heredes ius suum vendere contigerit emens sexaginta denarios vendens quoque Sexaginta denarios Ecclesie nostre dabunt vt autem supradictus walchvnus et sui heredes prefatam Curiam iure superius expresso possidere valeant libere et quiete et vt de predicta collacione nulla in posterum embiguitas oriatur quodque per eosdeni seruitium debitum Ecclesie nostre plenius persoluatur dedimus eidem walchvno et suis heredibus presentem paginam sigilli nostri necnon venerabilis patris et domini [] Abbatis de Crehmsmunster et domini Johannis de Ror sigillorum robore in euidens testimonium communitam Testibus qui aderant subnotatis videlicet domino purchardo nostro Custode Hanrico Iudice nostro Helmico clerico nostro Hainrico dicto Chnavr wolflino de Nvzbovm et aliis quam pluribus fide dignis Datum in Sytansteten Anno dni MCCLXXVIII In die s Mavricij et Sociorum eius
