Charter Document - 03970078
Charter Number: | 03970078 |
---|---|
Cartulary Title: | Seitenstetten, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation, Renewal |
Date: | 1276 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Rudolfus Dei gracia Romanorum Rex semper augustus omnibus Imperpetuum Regalis excellencia tunc sui nominis titulos ampliat et extollit cum loca diuino cultui deputata benigno fauore prosequitur et eorum iustis peticionibus fauorabiliter se inclinat Nouerit itaque presens etas et successura posteritas quod veniens ad Maiestatis nostre presenciam honorabilis R Abbas de Seytenstetin nobis humiliter supplicauit ut priuilegium sibi et Ecclesie sue ab jllustri Liupoldo quondam duce Austrie indultum et a diuo quondam Friderico Roman Imperatore postea confirmatum eidem et suo Monasterio confirmare de benignitate regia dignaremur Cuius quidem priuilegij articulos sub compendio fecimus annotari presentibus qui sunt tales Liupoldus Austrie dux predictus pro remedio anime sue et omnium parentum suorum fratribus de Seytenstetin restituit omnes decimaciones apud Sunnilburch eisdem fratribus iniuste ablatas et propter venerabilem eiusdem loci abbatem omnia que uel ipse dux uel progenitores sui eidem Ecclesie contulerunt Scilicet Capellam apud Rebegowe et fodrum quod de bonis ipsorum fratrum ipse dux posset habere et ut bona ipsorum per terras et aquas sine cuiuslibet exaccione thelonei libere transire valeant et ut omnes Ministeriales predicti ducis bona sua pro suorum remedio peccatorum ipsius permissione et licentia eidem Monasterio libere donare valeant et legare iure perpetuo indulsit liberaliter et donauit sicut hec omnia in instrumentis ipsi abbati et fratribus a predictis F Imperatore et Luipoldo duce donatis plenius uidimus contineri Item Fridericus dux Austrie et Stirie ac dominus Carniole ob salutem anime sue et progenitorum suorum hanc prefato [] abbati et Ecclesie sue libertatem indulsit que in priuilegio eisdem abbati et ecclesie sue concesso a duce predicto nobis presentato similiter manifestius est expressa Ita videlicet quod nullus judicum officialium seu prefectorum suorum aliquam sibi iurisdicionem in hominibus ac possessionibus eiusdem ecclesie pretextu officij aut prefecture sibi debeat uendicare uel aliquatenus audeat usurpare Ex superhabundanti eciam gracia idem dux vult et mandat ut nulla vmquam uexacio dicti monasterij hominibus inferatur aut exaccio aliqua ab eisdem aduocacie nomine requiratur Et ne libertas huiusmodi uideatur equitati aliquatenus obuiare vult et statuit idem dux ut reus cuiuscumque facinoris qui in prediis dicte ecclesie fuerit incusatus eiusdem prouincie judici in habitu simplici qui cingulo clauditur presentetur in persona propria iuxta meritum puniendus omni re mobili et inmobili ipsius persone nocentis siue ree dictis abbati et ecclesie seraper saluis Item uidimus et audiuimus priuilegium siue Instrumentum quoddam a nobilibus quondam Ottone et Chunrado fratribus Comitibus de Hardek predictis [] abbati et Ecclesie sue concessum In quo expressius continetur quod iidem Comites uisis ecclesie priuilegiis et libertatibus ac plenius intellectis liti quam mouerant ipsi ecclesie super libertatibus et possessionibus in ypsitz voluntarie cesserunt Ita ut nullus judicum officialium seu prefectorum ipsorum Comitum aliquam sibi iurisdicionem in hominibus et possessionibus eiusdem ecclesie pretextu officij uel occasione prouincialis judicij sibi debeat uendicare Ne autem hec libertas uideatur equitati aliqualiter obuiare id iidem Comites statuerunt ut reus cuiuscumque facinoris qui in predictis possessionibus ypsitz uel aliis fuerit incusatus eiusdem prouincie judici in habitu simplici qui cingulo clauditur presentetur in persona tantum propria iuxta meritum puniendus Omni tamen re mobili et inmobili dicte persone nocentis siue ree dictis abbati et Ecclesie semper saluis Nos igitur qui ex innata nobis mansuetudine libenter operibus pietatis affluimus in deuotos deuotis abbatis predicti supplicacionibus inclinati suprascripta priuilegia libertates donaciones exempciones gracias atque iura a prefatis Imperatore ducibus et Comitibus memoratis abbati et monasterio suo concessa sicut rite concessa noscuntur et prouide ipsis de benignitate regia confirmamus innouamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis et innouacionis infringere uel eidem in aliquo ausu temerario contraire Quod si fecerit grauem regie Maiestatis offensam se nouerit incursurum Huius rei testes sunt venerabiles F Salzburgensis archiepiscopus B Babenbergen P Patauien L Ratisponen C Frissingen et Jo Chymen Ecclesiarum episcopi L Comes palatinus Reni Ot de haselowe Ot de Perhtoltsdorf Vl de Pylichdorf et F dapifer de Lengenpach et alij quamplures tam ecclesiastici quam seculares Signum domini Rudolfi Romanorum Regis inuictissimi In quorum omnium testimonium et robur perpetuo valiturum presens priuilegium fieri iussimus et Maiestatis nostre sigillo fecimus communiri Datum Wienne XII kalen Januarij Indiccione quinta anno domini Millesimo ducentesimo septuagesimo sexto Regni vero nostri anno quarto