Charter Document - 03970076

Charter Document - 03970076


Charter Number: 03970076
Cartulary Title: Seitenstetten, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Protection
Date: 1275
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Fridericus dei gratia Gerstensis Ecclesie Abbas Iudex delegatus a venerabili patre ac domino nostro Petro Patauien episcopo in causa que uertitur inter venerabilem abbatem de Sytansteten et fratres suos ex una parte ac dominum Johannem Rectorem Ecclesie de Sunlburch ex altera presentibus litteris protestamur quod cum partes in die peremtorio apud Ecclesiam sancti Egidij Styrie coram nobis constitute fuissent procuratores dictj abbatis contra dom Johannem prefatum possessorium intentabant dicentes se ligitime probaturos quod idem Jo Monasterium Sytanstet sine jure a possessione uel quasi minorum decimarum in duabus partibus decimalibus quas Monasterium consueuit recipere ab antiquo per violenciam eiecisset et petebant restitutionis sibi commodum impertiri secundum quod priuilegiata esse dinoscitur spoliacionis questio iusticia naturalj et Canonicis sanctionibus premunita Quia vero sepe dictus Rector sine clipeo et armis communitus comparuit coram nobis nos simplicitatj parcentes alium diem ad mensem dimidium eisdem partibus duximus deputandum in quo die sicut prius factum fuerat ipse revs inermis omni modo veniebat et nos tunc concepto consilio saniorj ad Capitulum et presentiam domini nostri episcopi remisimus ipsas partes si forte melior eiusdem littis decisio fieret coram ipso Cum autem nec ibi scilicet in Capitulo dictj Rectoris simplicitas expedirj valeret ad nos iterum sub certa forma remisse fuerunt de bono animo ipse partes et unius diei concordiam acceptarunt in quo coram nobis legitime comparerent Vnde cum tercio fuissent in nostra presentia constitute ac ipse abbas cum suis fratribus personaliter affuisset procurator sepe memorati abbatis et Ecclesie Sytanst a peticione premissa nullatenus deuiabat sed dom Jo sepefatus sicut bis prius fecerat ita et tunc simplicitatem suam non deseruit omni responsione canonica destitutus et in vocem appellacionis prorumpens dixit quod propter sue patronum Ecclesie ad nullam responsionem valeret habere progressum et ita a judicio infecto negocio contumaciter declinauit Nos autem inspectis cause meritis ad jnstanciam actorum probationem admisimus super possessorio et spoliacione premissis et ipse abbas per duos de fratribus sui monasterij ydoneos et seniores fide dignos ac per quatuor laycos omni exceptione maiores et instrumenta donacionis et confirmationem apostolicam juramentis exhibitis legitime comprobauit possessionem quadragenariam nullo umquam tempore interruptam et spoliacionem per dom Johannem Rectorem Ecclesie de Svnlburch violentissime sibi factam Nos igitur auditis propositis et improbacionibus tam canonice nobis factis In nomine patris et filij et spiritus sancti pronunciauimus in scripto et diffinitiua sententia restituimus abbatem et fratres Monasterii predictj manualiter in possessionem vel quasj decimarum minorum in duabus partibus decimalibus Parochialis Ecclesie Svnlburch saluis eisdem scilicet domino abbatj et suis fratribus omnibus questionibus de perceptis et condempnacione debita facienda Actum et datum in Styria aput Ecclesiam sancti Egidij X kl Maij Ab incarnacione domini MCCLXX quinto