Charter Document - 03970071
Charter Number: | 03970071 |
---|---|
Cartulary Title: | Seitenstetten, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1267 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Rudolfus miseratione divina Abbas totusque Conventus Monasterii S Marie in Sitansteten omnibus presentes litteras inspecturis volumus esse notum quod cum nos diffinitionem arbitrii super causa inter venerabilem Patrem Dominum Episcopum Frisingensem ex una parte et nos ex altera dudum habita promulgati non possemus priuilegiis perhennibus confirmare tandem cum honorabili viro Magistro H procuratore ipsius episcopi quantum ad unum annum concordauimus sub hac forma videlicet quod plebanus in Holnstain dimidiam partem decime per totam parochiam recipiet tam in maioribus quam minutis de alia uero parte decime nobis remanente unam libram Wienensem et minutam decimam plebano dabimus memorato Plebano autem in Waidhofen decimas dimidiam libram valentes quantum ad vnum annum dabimus sicut superius est expressum Insuper etiam dabimus honorabilibus uiris Magistro Heinrico III libras et Magistro Hermanno IIII libras Wiennenses infra natiuitatem domini et epiphaniam Domini uel procuratoribus eorundem ad quam solutionem nos et monasterium nostrum quoad presentem annum obligauimus tali pena uidelicet quod si infra dictum terminum eisdem magistris non soluimus integraliter pecuniam supradictam ex tunc eis nomine pene tantundem dabimus et preterea eis licebit propria auctoritate intrare possessiones rerum nostrarum et in eis nomine pene recipere res mobiles uel sese mouentes titulo pignoris uel etiam ypothece Si uero infra festum beati Greorii proxime nunc venturum non poterimus cum prefato patre Frisingensi episcopo super confirmatione prelibati arbitrii concordare ex tunc dicti magistri tenebunt decimas in Waidhofen et in Holnstein quemadmodum eas ante promulgationem ipsius arbitrii tenuerunt In cuius rei testimonium dedimus eisdem magistris presentem paginam sigillorum nostrorum munimine roboratam Datum in Waidhofen anno domini Millesimo ducentesimo sexagesimo septimo in die S Afre