Charter Document - 03970063
Charter Number: | 03970063 |
---|---|
Cartulary Title: | Seitenstetten, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1265 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Clemens episcopus seruus seruorum dei Dilectis filijs [] Preposito Erboni et Calhoho Canonicis ecclesie Ratisponen Salutem et apostolicam benedictionem Dilecti filij [] Abbas et Conuentus Monasterji sancte Marie de Sitansteten ordinis S Benedicti Patauien diocesis sua nobis conquestione monstrarunt quod Heberhardus et Henricus presbyteri qui se gerunt pro rectoribus de Waidhouen et de Holenstein ecclesiarum dicte diocesis ipsas ecclesias cum iuribus et pertinentijs suis ad idem Monasterium pleno iure spectantes contra iustitiam occuparunt in eorundem Abbatis et Conuentus preiudicium et grauamen cum autem dictis Abbate et Conuentu super hoc apud venerabilem fratrem nostrum [] Episcopum Patauien loci diocesanum deponentibus de ipsis presbyteris questionem idem Episcopus Frederico Abbati Monasterij de Cleuninc eiusdem diocesis commisisset questionem huiusmodi audiendam dictus abbas de Cleuninc cui de occupatione huiusmodi legitimi constitit cum adeo esset notoria quod nulla poterat tergiversatione celari in eosdem presbyteros quia diligenter ab eo moniti ecclesias ipsas prefatis Abbati et Conventui restituere contumaciter denegarunt excommunicationis sententiam exigente iusticia promulgauit et Otto Decanus christianitatis Laureac prefate diocesis ipsorum presbyterorum contumacia excrescente predictas ecclesias auctoritate ipsius Episcopi suadente iustitia ecclesiastico supposuit interdicto Sed iam dicti presbyteri huiusmodi excommunicationis sententiam dampnabiliter contempnentes in eisdem ecclesijs sic interdictis diuina officia celebrare immo uerius Quantum in eis est prophanare ac Vlricus miles Wolferus Henricus Conradus et alij porrochiani predictarum ecclesiarum in eis sic interdictis a prenominatis presbyteris diuina huiusmodi audire presumunt in animarum suarum periculum dictorum Abbatis et Conuentus et ecclesiastice discipline contemptum Propter quod iidem Abbas de Cleuninc et Decanus in prefatos militem Wolferum et quosdam alios parrochianos qui diligenter ab eis moniti a presumptione huiusmodi desistere contumaciter denegarunt auctoritate supradicti Episcopi excommunicationis sententiam promulgarunt iusticia exigente Quare ipsi Abbas et Conuentus nobis humiliter supplicarunt ut easdem sententias robur firmitatis debitum obtinere ac ipsos presbyteros pro huiusmodi presumptionis excessu puniri pena canonica mandaremus Quocirca discretioni uestre per apostolica scripta mandamus quatinus sententias ipsas sicut rationabiliter sunt prolate faciatis auctoritate nostra usque ad satisfactionem condignam appellatione remota inuiolabiliter obseruari Super eo uero quod antedicti presbyteri sic ligati dicuntur diuina officia temere celebrare quod canonicum fuerit appellatione postposita decernatis facientes quod decreueritis per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari Quod si non omnes hijs exequendis potueritis interesse duo uestrum ea nichilominus exequantur Datum Perusij IIII Id Martij Pontificatus nostri Anno Primo