Charter Document - 03970062
Charter Number: | 03970062 |
---|---|
Cartulary Title: | Seitenstetten, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Request |
Date: | 1265 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Reuerendo in Christo Patri ac Domino uenerabili patauiensi Episcopo Wernherus humilis sacerdos et prouisor plebis in Welz nec non sententie papalis executor subiectionem et reuerentiam tam debitam quam deuotam Cum secundum Apostolum omnis anima sublimioribus potestatibus teneatur esse subiecta pre ceteris nimirum Romane Ecclesie que mater est omnium ecclesiarum et magistra conuenit quemlibet qui se Christianum asserit obedire ne paganitatis crimen incurrat dum mandato Sedis Apostolice contradicit peccatum etenim ariolandi est repugnare et scelus idololatrie acquiescere nolle Proinde Pater in Christo reuerende ex iniuncto mihi Sedis apostolice mandato uenerabilem episcopum Frisingensem duxi auctoritate debita in possessionem iuris patronatus in Waidhouen Aspach et Holenstein ecclesiarum alios articulos nichilominus fideliter exequendo qui in dicto mandato continentur Quia tamen inter cetera contradictores et rebelles tam sententie late quam etiam mee executionis debeo modis omnibus cuiuscunque fuerint conditionis auctoritate apostolica per suspensionis excommunicationis aut interdicti sententias cohercere uestram in Domino rogo et moneo Paternitatem cum reuerentia nichilominus auctoritate apostolica precipiendo quatenus ipsam sententiam tanquam deuotus Ecclesie Romane filius et meam executionem manutere modis omnibus curetis defendere seu fouere nec in contrarium ipsos sacerdotes in sua malitia foueatis qui a me publice excommunicati diuina celebrant officia in Sedis apostolice contemptum et in preiudicium clavium et in scandalum plurimorum Facientes enim et consentientes pari pena Scripture testimonio puniuntur