Charter Document - 03970061
Charter Number: | 03970061 |
---|---|
Cartulary Title: | Seitenstetten, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1264 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Urbanus episcopus seruus seruorum dei Uniuersis Christi fidelibus per Patauien Olomuscen et Ratispouen Ciuitates et dioceses constitutis Salutem et apostolicam benedictionem Quoniam ut ait apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus siue bonum siue malum oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus preuenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod reddente domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis firmam spem fiduciamque tenentes quoniam qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet uitam eternam Cum igitur dilecti filij [] Abbas et Conuentus Monasterij s Marie de sitansteten ordinis sancti Benedicti Patauien diocesis sicut sua nobis petitione monstrarunt ecclesiam ipsius monasterii uetustate consumptam reedificare ceperint opere sumptuoso plurimum nec ad consumationem ipsius eis proprie suppetant facultates Uniuersitatem uestram rogamus monemus et hortamur in domino in remissionem uobis peccaminum iniungentes quatinus et bonis uobis a deo collatis pias eis ad hoc elemosinas et grata caritatis subsidia erogetis ut per subuentionem uestram predictum opus ualeat consumari et uos per hec et alia bona que domino inspirante feceritis ad eterne possitis felicitatis gaudia peruenire Nos enim de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi omnibus uera penitentibus et confessis qui eis ad hoc manum porrexerint adiutricem Quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus Presentibus post Triennium minime ualituris Quas mitti per questiarios districtius inhibemus eas si secus actum fuerit carere iuribus decementes Datum apud Urbemueterem VI kal Junij Pontificatus nostri anno Tertio