Charter Document - 03970049
Charter Number: | 03970049 |
---|---|
Cartulary Title: | Seitenstetten, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1258 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Alexander episcopus seruus seruorum dei Dilectis filijs [] Abbati Gotwicensi et [] Preposito ecclesie s ypoliti Patauiensis diocesis Salutem et apostolicam benedictionem Conquesti sunt nobis [] Abbas et Conuentus Monasterij de Sytasteten quod Haynricus et Fridericus fratres de Husekke ministerialis Patauiensis diocesis super quibusdam possessionibus et rebus alijs iniuriantur eisdem Ideoque discretioni uestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus conuocatis audiatis causam et appellatione remota fine debito decidatis facientes quod decreueritis per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio uel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellatis ueritati testimonium perhibere Datum Viterbij III Non Januar Pontificatus nostri Anno Quarto