Charter Document - 03970047
Charter Number: | 03970047 |
---|---|
Cartulary Title: | Seitenstetten, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1258 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Alexander episcopus seruus seruorum dei Dilectis filijs [] Abbati de Chremsmunster et [] Preposito ecclesie sci Floriani Patauiensis diocesis Salutem et apostolicam benedictionem Conquesti sunt nobis [] Abbas et Conuentus Monasterij de Sytansteten Ordinis sci Benedicti quod uenerabilis frater noster [] episcopus Frisingensis super de Haspach et de Waidhofen uillis ad ipsum Monasterium de iure spectantibus et rebus alijs iniuriatur eisdem Ideoque discretioni uestre per apostolica scripta mandamus quatenus partibus conuocatis audiatis causam et appellatione remota fine debito decidatis facientes quod decreueritis auctoritate nostra firmiter obseruari Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio uel timore subtraxerint per censuram ecclesiasticam appelatione cessante cogatis ueritati testimonium perhibere Datum Viterbij IIII Non Januar Pontificatus nostri Anno Quarto