Charter Document - 03970046

Charter Document - 03970046


Charter Number: 03970046
Cartulary Title: Seitenstetten, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1258
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Alexander episcopus seruus seruorum dei Dilectis filiis [] abbati de Cremsmunster et [] preposito ecclesie sancti Floriani Patauen dioc Salutem et apostolicam benedictionem Conquesti sunt nobis [] Abbas et Conuentus de Sytansteten ordinis sancti Benedicti de Aspach de Waidhofen et de Holnstein ecclesiarum patroni quod venerabilis frater noster [] episcopus Frisingen super iure patronatus ecclesiarum ipsarum et rebus alijs iniuriatur eisdem Ideoque discretioni uestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus conuocatis audiatis causam et appellatione remota fine debito terminetis facientes quod decreueritis auctoritate nostra firmiter obseruari Testes autem qui fuerint nominati si segratia odio uel timore subtraxerint per censuram ecclesiasticam appellatione cessante cogatis ueritati testimonium perhibere Datum Viterbij IIII Non Januar Pontificatis nostri Anno Quarto