Charter Document - 03970045

Charter Document - 03970045


Charter Number: 03970045
Cartulary Title: Seitenstetten, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1255
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Otaharus qui et Premizl dei gratia Dominus Regni Boemie Dux Austrie et Marchio Morauie omnibus hanc litteram inspecturis salutem Cum ad preces quaslibet nostrorum fidelium ex deuotionis sinceritate nobis porrectas inclinari teneamur ad eas tenemur maxime que et seruicium et cultum dei promouere et respicere dinoscuntur Hinc est quod tam presencium quam futurorum patefacimus noticie quod nos ob salutem anime nostre et progenitorum nostrorum ecclesie s Marie in Sytansteten hanc indulsimus libertatem ut nullus Iudicum seu Officialium seu Prefectorum nostrorum aliquam sibi iurisdicionem in hominibus aut possessionibus eisdem pretextu officij aut occasione prefecture sibi debeat uendicare uel audeat usurpare Ex habundancia quoque gracie nostre uolumus et mandamus ut nulla unquam uexacio dicti monasterij hominibus inferatur aut exactio aduocacie nomine requiratur Ne autem hec libertas collata uideatur equitati aliqualiter obuiare uolumus ut reus facinoris qui in prediis ecclesie sepe dicte fuerit incusatus eiusdem prouincie iudici in habitu simplici presentetur non in rebus mobilibus uel immobilibus sed in persona iuxta meritum puniendus Vt autem hec donacio hilariter facta a quolibet euentu maneat inposterum inconuulsa uenerabili abbati Hermanno et Conuentuj sepius fate ecclesie hanc paginam dedimus in testimonium huius rei perpetuo valiture Sigillorum nostrorum karactere insignitam Ad maiorem eciam rei certitudinem testibus qui aderant subnotatis Qui sunt Otto comes de Hardekke qui eo tempore in presencia nostracessit liti habite hactenus in iudicio possessionum predicte ecclesie in Ybsitz sicut continet littera super facto hoc ipsis data Heinricus pincerna de Habspach Chunradus de Hintperch Chunradus de Zaekkingen Albero de Zaelkingen Otto de perhtoldesdorf Vlricus de pilhiltdorf Heinricus dapifer Ditmarus de Styra Vlricus de Lobenstein Albero de pollenheim Magister Heinricus scriba Anasi Magister wilhelmus et Magister Gotscalcus Notarij nostri et alij quam plures Actum et datum apud Sytansteten Anno Incarnacionis domini MCCLV Decimo kalend Aprilis