Charter Document - 03970043

Charter Document - 03970043


Charter Number: 03970043
Cartulary Title: Seitenstetten, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1254
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Innocentius episcopus seruus seruorum dei Dilectis filijs [] Priori et fratribus heremitis in Alamania constitutis tam presentibus quam futuris regularem vitam professis In perpetuum Religiosam uitam eligentibus apostolicum conuenit adesse presidium ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet aut robur quod absit sacre religionis infringat Ea propter dilecti in domino filij uestris iustis postulationibus clementer annuimus et domos uestras in quibus diuino uacatis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus In primis siquidem statuimus ut ordo monasticus qui secundum deum et beati Benedicti regulam atque institutionem fratrum ordinis s Wilhelmi in domibus ipsis institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur Preterea quascumque possessiones quecumque bona predicte domus impresenti iuste ac canonice possident aut in futurum concessione pontificum largitione regum uel principum oblatione fidelium seu alijs iustis modis parante domino poterunt adipisci firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant In quibus hec proprijs duximus exprimenda uocabulis Loca ipsa in quibus prefate domus site sunt cum omnibus pertinentijs suis uidelicet cum ecclesijs decimis ortis uineis oliuetis pratis terris nemoribus usuagijs et pascuis in bosco et plano in aquis et molendinis in uijs et semitis et omnibus alijs libertatibus et immunitatibus suis Sane noualium uestrorum que proprijs manibus aut sumptibus colitis de quibus aliquis hactenus non percepit siue de ortis uirgultis et piscationibus uestris seu de uestrorum animalium nutrimentis nullus a uobis decimas exigere uel extorquere presumat Liceat quoque uobis clericos uel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conuersionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere Prohibemus insuper ut nulli fratrum uestrorum post factam in domibus uestris professionem fas sit sine prioris sui licentia nisi arctioris religionis obtentu de locis eisdem discedere Discedentem uero absque communium litterarum uestrarum cautione nullus audeat retinere Insuper auctoritate apostolica inhibemus ne ullus episcopus uel quelibet alia persona ad synodos uel forenses conuentus uos ire uel iudicio seculari de uestra propria substantia uel possessionibus uestris subiacere compellat nec ad domos uestras causa ordines celebrandi causas tractandi uel aliquos conuentus publicos conuocandi uenire presumat nec regularem electionem prioris uestri impediat aut de instituendo uel remouendo eo qui pro tempore fuerit contra statuta uestri ordinis se aliquatenus intromittat Illud adicientes ut scilicet priores ipsi episcopo saluo ordine suo profiteri debeant et contra statuta ordinis sui nullam professionem facere compellantur Pro consecrationibus uero altarium uel ecclesiarum siue pro oleo sancto uel quolibet ecclesiastico sacramento nullus a uobis sub obtentu consuetudinis uel alio modo quicquam audeat extorquere sed hec omnia gratis uobis episcopi dioecesani impendant Alioquin liceat uobis quoscumque malueritis catholicos adire antistites gratiam et communionem apostolice sedis habentes qui nostra freti auctoritate uobis quod postulatur impendant Quodsi sedes dioecesanorum episcoporum forte uacauerint interim omnia ecclesiastica sacramenta a uicinis episcopis accipere libere et absque contradictione possitis sic tamen ut ex hoc in posterum proprio episcopo nullum preiudicium generetur Quia uero interdum propriorum episcoporum copiam non habetis si quos episcopos Romane sedis ut diximus gratiam et communionem habentes et de quibus plenam notiam habeatis per uos transire contigerit ab eis benedictiones uasorum et uestium consecrationes altarium et ordinationes heremitarum auctoritate sedis apostolice recipere ualeatis Cum autem generale interdictum terre fuerit liceat uobis clausis ianuis exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis campanis suppressa uoce diuina officia celebrare dummodo causam non dederitis interdicto Crisma uero Oleum sanctum consecrationes altarium seu basilicarum ordinationes clericorum qui ad ordines fuerint promouendi a dioecesano suscipietis episcopo siquidem catholicus fuerit et gratiam et communionem sacrosancte Romane sedis habuerit et ea uobis uoluerit sine pravitate aliqua exhibere Prohibemus insuper ut infra fines parrochiarum uestrarum nullus sine assensu dioecesanorum episcoporum et uestro capellam seu oratorium de nouo construere audeat saluis priuilegijs pontificum Romanorum Ad hec nouas et indebitas exactiones ab Archiepiscopis et Episcopis Archidiaconis seu decanis alijsque omnibus ecclesiasticis secularibusque personis a uobis omnino peti prohibemus Sepulturam quoque in ecclesijs uestris liberam esse decernimus ut eorum deuotioni et extreme uoluntati qui se illic sepeliri deliberauerint nisi forte excommunicati uel interdicti sint aut etiam publice usuarij nullus obsistat Salua tamen iusticia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur Decimas preterea et possessiones ad ius ecclesiarum uestrarum spectantes que a laicis detinentur redimendi et legitime liberandi de manibus eorum et ad ecclesias ad quas pertinent reuocandi libera sit uobis de nostra auctoritate facultas Obeunte uero generali Priore uestro uel suorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu uiolentia preponatur nisi quem fratres communi consensu uel fratrum maior pars consilij sanioris secundum deum et beati Benedicti regulam prouiderint eligendum Paci quoque et tranquillitati uestre paterna in posterum sollicitudine prouidere uolentes auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum uestrarum nullus rapinam seu furtum facere ignem apponere sanguinem fundere hominem temere capere uel interficere seu uiolentiam audeat exercere Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus locis uestris concessas nec non libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus uel alijs fidelibus rationabiliter uobis indultas auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti priuilegio communimus Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatas domos temere perturbare aut earum possessiones auferre uel ablatas retinere minuere seu quibuslibet uexationibus fatigare sed omnia integra conseruentur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura Salua sedis apostolice auctoritate et dioecesanorum episcoporum canonica iustitia et in predictis decimis moderatione concilij generalis Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisque persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit secundo tertioue commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine dei et domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine subiaceat districte ultioni Cunctis autem eisdem domibus sua iura seruantibus sit pax domini Jesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant Amen Amen Amen Ego Innocentius catholice ecclesie Episcopus Ego Rainaldus Ostien et Velletrien Episcopus Ego Stephanus prenestinus episcopus Ego Stephanus Sancte Marie Transtiberim titulo Calixti presbiter Cardinalis Ego frater Johannes titulo Sancti Laur in Lucin presbiter Cardinalis Ego frater Hugo titulo sancte Sabine presbiter Cardinalis Ego Riccardus Sancti Angeli Diaconus Cardinalis Ego Ottauianus Sancte Marie in uia lata diaconus Cardinalis Ego Johannes Sancti Nicolai in Carcere Tullian diaconus Cardinalis Ego Willelmus Sancti Eustachij diaconus Cardinalis Ego Ottolimus Sancti Adriani diaconus Cardinalis Datum Anagnie per manum Guillielmi Magistri scolarum parmeni sancte Romane Ecclesie Vicecancellarij iiii Nonas Julij Indictione xii Incarnationis dominice anno MCCLIIII Pontificatus uero domini Innocentij pape iiii Anno Duodecimo