Charter Document - 03970040
Charter Number: | 03970040 |
---|---|
Cartulary Title: | Seitenstetten, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1252 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Otacherus Dei gratia Dux Austrie et Styrie et Marchio Morauie omnibus hanc litteram inspecturis salutem et omne bonum Donacionem proprietatis curie Altinhouen quam Hainricus de wasen ecclesie sancte Marie jn sytansteten libere donauit litteris predecessoris nostri clare memorie ducis friderici sollempniter confirmatam nostro quoque sigillo eidem ecclesie perpetuo possidendam confirmamus Et sicut sententia Curie predicti ducis friderici iuris ordine concedebat vt quelibet persona militaris pro salutis sue remedio sex solidorum redditus libere donare possit absque aliqua contradictione hanc ipsam sentenciam decreto nostre Curie statuimus obseruandam Quod ut ratum et firmum permaneat presentem litteram conscribi et ecclesie predicte in testimonium et robur iussimus assignari Datum in linza III kal Decembris