Charter Document - 03970038
Charter Number: | 03970038 |
---|---|
Cartulary Title: | Seitenstetten, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris Frater Chunradus de Osterna Preceptor domus s Marie Theutonum per Austriam et Styriam salutem in perpetuum Notum facimus tam futurorum quam presentium memorie quod nos et conuentus fratrum Monasterij s Marie in Sytanstettin de unanimi uoluntate et consensu fratrum nostrorum super quodam concambio conuenimus ita scilicet quod nos ipsis donauimus curiam unam apud Aicha et mansum unum ibidem alterum quoque mansum apud Arnoldesperge cum omni iure et libertate qua nos bona illa dinoscimus hactenus possedisse Ipsi uero ad recompensationem horum bonorum donauerunt nobis tres mansos apud Atzlinistorf cum omni libertate et iure quo ipsi bona illa quiete hactenus possederunt Hoc autem factum est per manum dom Dieterici Abbatis qui tunc prelatus et gubernator dicti Monasterij in Sytanstetten et bonorum illius dispensator legitimus existebat Vt autem hec commutatio inter nos rationabiliter ex utraque parte facta et ex pleno consensu utrarumque partium legitime terminata rata et inconuulsa in perpetuum permaneat presentem paginam scribi et nostro et dilecti fratris Ortolfi Commendatoris Wiennensis sigillis fecimus roborari coram testibus subnotatis quorum nomina sunt Frater Herwicus de Chrotendorf fr Ortolfus Commendator domus Wiennensis fr Hirzo de Wienna fr Ortolfus de Ottensteten et Vlricus Notarius domus nostre et alii quam plures quorum nomina exprimi non oportet Datum Wienno in Domo nostra Anno gratie MCCXLIIII Quarto Idus Februarii Secunde Indictionis