Charter Document - 03970037

Charter Document - 03970037


Charter Number: 03970037
Cartulary Title: Seitenstetten, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1240
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine patris et filii et spiritus sancti Amen Fridericus dei gratia dux Austrie et Stirie et dominus Carniole omnibus hanc litteram inspecturis salutem cum ad preces quaslibet nostrorum fidelium ex deuotionis sinceritate nobis porrectas inclinari teneamur ad eas tenemur maxime que et seruitium et cultum dei promouere et respicere dinoscuntur Hinc est quod tam presentium quam futurorum patefacimus noticie quod nos ob salutem anime nostre et progenitorum nostrorum ecclesie sancte Marie in Sitansteten hanc indulsimus libertatem vt nullus iudicum seu officialium seu prefectorum nostrorum aliquam sibi iurisdicionem in hominibus ac possessionibus eiusdem pretextu officii aut occasione prefecture sibi debeat uendicare uel audeat usurpare Ex habundantia quoque gratie nostre uolumus et mandamus ut nulla unquam uexatio dicti Monasterii hominibus inferatur aut exactio aduocatie nomine requiratur Ne autem hec libertas collata videatur equitati aliqualiter obuiare volumus ut reus facinoris qui in prediis ecclesie sepe dicte fuerit incusatus eiusdem prouincie iudici in habitu simplici presentetur non in rebus mobilibus uel immobilibus sed in persona iuxta meritum puniendus Vt autem hec donatio hylariter facta a quolibet euentu maneat in posterum inconuulsa venerabili abbati et conuentui sepius fate ecclesie hanc paginam dedimus in testimonium huius rei perpetuo ualiture sigillorum nostrorum karaktere insignitam Ad maiorem etiam rei certitudinem testibus qui aderant subnotatis Qui sunt Vlricus de Memminge Archidiaconus Liupoldus plebanus de Heimburch Magister Liupoldus noster prothonotarius Vlricus plebanus de chirchperch Reinherus notarius Chunradus de Himberch Chunradus de Zekinge Heinricus de Swarzense Ekhardus poscho et alii quam plures Acta sunt hec in oppido nostro Lovp Anno ab incarnatione domini MCCXL Mense Martio XVII kal April