Charter Document - 03970032

Charter Document - 03970032


Charter Number: 03970032
Cartulary Title: Seitenstetten, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte ac indiuidue trinitatis Ego chunradus dei gratia abbas de Sitansteten humane nature fragilitatem oculo mentis inspiciens testamentum quoddam ne a cellula memorie excludatur scripto commendare et sic saltem posteris reseruare dignum duxi Notum ergo facio tam presentibus quam eorum successoribus quod miles quidam nostri monasterii de marhestaine Sifridus nomine predium quoddam in winthage per manum potestatiuam sifridi de gliuze suorum quoque nemine renitente sed potius omnibus benigne consentientibus et idem petentibus sub uinculo condicionis prefato monasterio delegauit Conditio in hunc modum habita est quod ipse Sifridus uita comite prememoratum predium possideret singulis tamen annis ob prefate rei memoriam quinque denariis pretaxato monasterio teneatur Verum post uite sue terminum cuicunque suorum idem predium assignaret possidendum eisque V denariis ipse ac tota sua posteritas supradicto monasterio teneatur Si uero posthac ab hereditate caderet monasterio libere seruiret Quod sic casu fortuito uenale fieret prefati loci fratribus primitus offerretur si uero ipsis emere nolentibus alter emeret eisdem quinque teneretur Huius rei testes sunt Albertus de beheimberge Pilgrimus de gliuz Rudegerus iudius Engelscalcus filius eius Sifridus de gluz Ludewicus Alram de biberbach Ditmarus frater eius Alram stans Ekebertus liber Pero dux Heinrici duo de rubenech et alii quam plures