Charter Document - 03970031

Charter Document - 03970031


Charter Number: 03970031
Cartulary Title: Seitenstetten, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Cunradus gratia dei minister humilis s Marie in sidansteten omnibus Christi fidelibus in perpetuum Amen Diuinum preceptum est ut bonis bona reddamus Hoc ergo adtendentes predium quod dom Ludwicus s Marie donauit et oblationes et alia bona que monasterio nostro contulit in memoriam reuocauimus eum cum assensu fratrum in peticione sua exaudiuimus et duobus filiis eius Cunrado scilicet et Mahtildi beneficium in quo domum habet tali condicione concessimus ut post mortem eius XXX denarios monasterio si superuixerint pro omni iure persoluant siue unus siue uterque superstites fuerint et post mortem illorum si filios habuerint illi si aliam non potuerint obtinere gratiam libere cum omni suppellectili sua discedant dato semine quod ad iusticiam agrorum noscitur pertinere Vxori quoque eiusdem Ludwici usum decimarum quas a monasterio habet post mortem eius in proximo anno concessimus ut postea monasterio libere deseruiant Et huius rei testes sunt et donationis trium talentorum que idem Ludwicus monasterio pro tali conuentione donauit Sifridus et filii eius Cunradus et Rudgerus Wolframus et filius eius heinricus Mahilinus et filius eius pero Rudolfus preco et filii pernhardi Sifridus Heinricus Rudgerus Hilprandus de horaue