Charter Document - 03970030

Charter Document - 03970030


Charter Number: 03970030
Cartulary Title: Seitenstetten, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1224
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini Amen Chunradus dei gratia Ratisponensis episcopus omnibus in perpetuum Protestamur per scriptum presens et per ipsum ad noticiam presentium et futurorum reducimus quod de licentia nostra est et quod ratam habemus contradicionem siue donationem et testamentum siue uenditionem quamcumque ministeriales ecclesie Ratisponensis de propriis ipsorum prediis fecerunt hactenus ecclesie Sitansteten uel adhuc fecerint in futurum Istam autem licentiam et rati habitionem ne a successoribus nostris episcopis Ratisponensibus reuocari debeant aut possint in irritum presenti scripto et sigillo nostro et sub notatione testium qui presentes fuerunt fecimus communiri Testes autem hii sunt Magister Robertus decanus Vlricus uicedecanus et custos Gelphradus capellanus canonicus ecclesie Ratisponensis Eberhardus scolasticus Rudigerus canonicus ueteris capelle Laici Chunradus de Hohenuels et filius eius Chunradus et sororius eius wirnt de Helfenberch Karolus de Egelolfesh Heinricus de Ramesdorf Chunradus de Schallenheim Chunradus de Egelolfesh Gebhardus de Lancingen Heinricus Osterman et Ortwinus camerarii Wernherus de Innenkoven prepositus de Bechlarn Eberhardus cellerarius de Bechlarn et alii quam plures Acta anno domin incarn MCCXXIIII Indictione XII Datum apud Sitansteten eodem incarnat XI kalend Julij