Charter Document - 03970029

Charter Document - 03970029


Charter Number: 03970029
Cartulary Title: Seitenstetten, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1223
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Gotfridus dei gratia Abbas Admuntensis et Reinbertus dei gratia Abbas Garstensis Iudices ab apostolica sede delegati Amen Ab apostolica sede in mandatis recepimus ut causam que uertitur inter Abbatem de Sytansteten et Capitulum suum ex una parte et inter Meinhardum et Rapotonem fratres de Prunsperch ex altera super quibusdam prediis terris titulis et rebus aliis partibus conuocatis debito fine terminaremus Partes ergo legitime in forum Judenburch citauimus termino peremptorio eis sicut decuit assignato et in termino ipsis prefixo abbate coram nobis in iudicio comparente predicti fratres nec uenerunt nec ydoneum pro se responsalem mittere curauerunt unde eos pro contumaci absentia merito punire debuissemus deferentes tamen propter hoc ne subito sententiam nostram uideremur precipitasse alium diem ipsis in Rotmange prefiximus citantes eos secundo per litteras nostras sed ipsi beneficio nostro ingrati apostolicum mandatum spreuerunt et ad secundam citationem coram nobis comparere contempserunt Igitur propter duplicem contemptum videlicet contumacem eorum absentiam auctoritate qua fungimur in nomine patris et filii et spiritus sancti prefatos fratres M et R excommunicamus et ab uniuersis Christi fidelibus tamquam ab unitate ecclesie precisos euitare precipimus Datum Rottmangen pridie kal Febr