Charter Document - 03970026

Charter Document - 03970026


Charter Number: 03970026
Cartulary Title: Seitenstetten, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1221
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Honorius episcopus seruus seruorum dei Dilectis filijs [] Abbati et Conuentui Monasterij in Sitanstetin Salutem et apostolicam benedictionem Sacrosancta Romana ecclesia deuotos et humiles filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consueuit et ne prauorum hominum molestijs agitentur eos tamquam pia mater sue protectionis munimine confouere Eapropter dilecti in domino filij uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu locum in quo diuino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis que impresentiarum rationabiliter possidet aut in futurum prestante domino iustis modis poterit adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus Specialiter autem ecclesias possessiones uineas nemora et alia bona uestra sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis uobis et per uos monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Laterani II kal Maij Pontificatus nostri Anno Quinto