Charter Document - 03970025
Charter Number: | 03970025 |
---|---|
Cartulary Title: | Seitenstetten, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1219 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Cunradus dei gratia abbas Medlicensis et eadem gratia Wezlo abbas Cothwicensis Eberhardus prepositus Ardacensis Vdalricus de S Agatha decanus electi arbitri tunc decidende litis inter Ditmarum abbatem de Sitansteten et Chunradum plebanum qe Mulbach super capella Elsarn et eius adtinenciis omnibus in Christum credentibus presentibus atque futuris salutem in perpetuum Amen Quia quanto iuniores futuri temporis sunt homines Tanto perspicaciores vnde nimirum curiosius est adtendendum et omni cautela obseruandum ne quid in scriptis que posteritati transmittuntur positum repperiatur quod uel ius aut animos calumpniancium qui lincis habent oculos ullo modo possit offendere Conperiat ergo tam presencium quam futurorum sollercia qualiter litem habitam inter Ditmarum abbatem de sitansteten et Chunradum plebanum de Mulbach super capella Elsarn et eius adtinenciis nos utpote electi arbitri ab eisdem partibus inter quas causa uertebatur certo fine ac forma determinata decidimus Si quidem diligenter inspectis prius circumstanciis parcium et meritis causarum hoc modo aggressi sumus arbitrium decernentes a principio quod partes omni liti antea habite renunciarent et fide data uicissim se obligarent XL libris winensis monete ut quicquid arbitraremur ratum haberent nec cuiquam illud liceat rescindere uel immutare nisi forte contra decretum nostri arbitrii ueniatur ut infra notabimus Deinde statuimus ut prefatus abbas de Sitansteten et sui successores plenum ius presentandi in dicta capella Elsarn racione patronatus inperpetuum habeant Almarus quoque sacerdos quoad uixerit quiete teneat illam excepto quod arbitratum est ut interim per singulos annos in die S Michahelis dimidium talentum winensis monete plebano de Mulbach persoluat quod si negligere uoluerit abbas de Sytansteten de prediis prefate capelle dabit eandempensionem ipse autem Almarus sicut antea in debitis seruiciis abbati de Sytansteten tenebitur obnoxius Preterea censuimus ut post mortem sepe dicti Almari Chunradus plebanus de Mulbach et sui successores recipiat pretaxatam capellam de manu abbatis de Sytansteten tantum cum attinenciis que prememoratus Almarus sacerdos tempore arbitrii quiete possederat nec ipse neque aliquis successorum suorum ius petendi habeat aliquid de prediis suis in Tulbingen que non intuitu capelle Elsarn sed singulari donacione domini Reinperti fundatoris eiusdem ad Sytastetense cenobium fuerunt deuoluta Verumtamen hoc annexum est in premisso arbitrio ut sepe nominatus C plebanus de Mulbach et sui successores soluant annuatim abbati de Sytansteten in festo S Mychahelis XII solidos winensis monete insuper reuerenciam et honorem debitum et largam et honestam exhibicionem hospicii prout competit tante persone studeat impendere Quod si tercio commonitus contumaciter negligens fuerit in soluendo premissa beneficio sepe memorate capelle in reliquum tempus careat Ne quis autem inposterum hanc formam nostri arbitrii ausu temerario infringere presumat aut uiolare sigillis nostris eam munire decreuimus his adiuncto sigillo dom Olrici Patauiensis episcopi cuius facti infra notati sunt testes Albertus de Chliube plebanus Chunradus plebanus de Missowe Heinricus scolasticus de ardacher Magister Ditericus plebanus de Waltchirchen Otto miles de Ekkendorf Acta sunt apud nouam Niuenburch hec ita arbitrantibus Chunrado abbate Medlicensi Eberhardo preposito Ardacensi Vdalrico decano de S Agatha consenciente quoque et coarbitrante domino Wezilino kotwicensi abbate qui patronus est ecclesie Mulbach Anno Incarnationis dominice MCCXVIII Indictione IIII Data in Noua Niuenburc X kalen Septembres