Charter Document - 03970022
Charter Number: | 03970022 |
---|---|
Cartulary Title: | Seitenstetten, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1201 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Liupoldus Dei gratia dux Austrie et Styrie omnibus fidelibus in perpetuum Amen Quicquid antiquatur et senescit prope interitum est et in obliuionem solet uenire Inde est quod memorie omnium conmendare ac posteritati future transmittere curamus quomodo lis habita de transgressione terminorum saltus Ibysihze inter Sytanstetense monasterium et Ottonem de Husekke ministerialem nostrum decisa ac determinata est ita quod idem Otto liti prorsus renuntiauit et sicut priuilegia eorum continent iam dicti monasterii fratres optinuerunt Huius autem litis medium factum est Mutarin in presentia nostri et aliorum plurimorum qui ibidem presentes fuerunt quorum nomina presentis pagine subscriptio continet Nos itaque ad peticionem utriusque partis ut ratum et inconuulsum illud permaneat presenti scripto et sigilli nostri inpressione confirmamus Huius rei testes sunt Odalricus de pernekke Hademarus de chunringen Wichardus dapifer Wichardus de zebingin Marquardus de hintperch Rudolfus de Potendorf Piligrimus de Suarcenowe Adeloldus de Chyowe et frater eius Hartungus Ulricus strune et frater eius Wernhardus Heinricus de Stritwyse Heinricuh de walzsperch Otto de Ossenbach Otto de randekke Acta sunt hec Anno incarnationis domini MCCI Indictione V