Charter Document - 03970020
Charter Number: | 03970020 |
---|---|
Cartulary Title: | Seitenstetten, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Innocentius episcopus seruus seruorum dei Dilecto in Christo filio [] Cyrcensi Preposito et Dilectis filiis [] Sancti Lamberti et [] Admuntensi Abbatibus in Salburcensi diocesi constitutis Salutem et apostolicam benedictionem Conquerente dilecto filio [] Abbate de Sitansteten nostris est auribus intimatum quod cum [] et [] Comites de Rebegou proprium fundum cum capella in eo constructa ipsius Monasterio contulissent eis sublatis de medio S plebanus de Vekelach Salzburgensis diocesis capellam ipsam ad suam asseruit ecclesiam pertinere Verum in presentia venerabilis fratris nostri [] Salseburgensis Archiepiscopi partibus constitutis dicta capella prefato Monasterio fuit per diffinitiuam sententiam assignata sed idem plebanus neque sic desiit super nominata ecclesia memoratum monasterium infestare Quia uero que semel bene diffinita sunt retractari non debent discretioni uestre per apostolica scripta mandamus quatinus de premissa sententia cognoscentes si eam inueneritis rationabiliter fuisse prolatam auctoritate nostra freti faciatis eam firmitatem debitam obtinere Alioquin causam exintegro cognoscentes quod canonicum fuerit statuatis facientes quod statueritis per censuram ecclesiasticam appellatione remota inuiolabiliter obseruari nullis litteris veritati et iusticie preiudicantibus a sede apostolica impetratis Quod si omnes hiis exequendis nequiueritis interesse duo uestrum ea nichilominus exequantur Datum Laterani V kal Decembr Pontificatus nostri Anno Primo