Charter Document - 03970019

Charter Document - 03970019


Charter Number: 03970019
Cartulary Title: Seitenstetten, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1196
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In Nomine sancte et indiuidue Trinitatis Fridericus Dei gratia dux Austrie omnibus Christi fidelibus in perpetuum Quoniam ea que pater noster beate memorie dux Liupoldus pie intencionis intuitu et pro remedio anime sue statuere curauit pocius promouere quam retractare intendimus id quod in fine uite sue ecclesia sitanstetensi ad peticionem domini Chunradi uenerabilis eiusdem ecclesie abbatis contulit ut bona iam dicte ecclesie aput thelonearios tam per terram quam per aquam absque omni iuris persolutione liberum habeant transitum nos quoque eidem ecclesie concedimus ac donamus Ne autem hec nostra patrisque nostri donatio uel a presentibus uel a posteris ualeat disturbari presentem paginam scribi sigillique nostri impressione raborari subscriptioneque testium quorum nomina sunt hec muniri fecimus Walchunus de ualchenberc et filius eius Rapoto Hademarius de chunringen Wichardus dapifer Wichardus de Zebingen Irenfridus de gennanendorf Rudolfus stubech Rapoto de sciltaren et frater eius heinricus Otto de rore Vlricus de Spileberc Gundacherus de styra Churadus cappellanus Datum apud tulne per manum Vlrici notarii Anno ab incarnatione Domini MCLXXXXVI IIII non octobris