Charter Document - 03970017

Charter Document - 03970017


Charter Number: 03970017
Cartulary Title: Seitenstetten, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1193
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Liupoldus Dux Austrie et Stirie omnibus Christi fidelibus in perpetuum Amen Quanto nos maioribus curis solium terreni principatus reddit sollicitos tanto propensiori studio nos conuenit circa pauperes Christi esse sollicitos ut eos mereamur apud omnipotentm deum habere intercessores quibus usu temporalium pie existimus prouisores Qua propter iustis postulationibus Chunradi reuerendi abbatis de sytanstetin hanc pietatis intuitu gratiam indulsimus ut scilicet ministeriales nostri Ubicumque terrarum fuerint constituti quicquid eis diuinitus fuerit inspiratum liberam habeant potestatem ad predictum monasterium sancte Marie pro remedio anime sue contradere Sed hec liberalitatis nostre deuotio ne in posterum aliqua fraude diabolice artis infringi ualeat sed in perpetuum rata et inconuulsa permaneat presentem paginam scribi et eos qui presentes fuerunt in testimonium subscribi et sigilli nostri inpressione mandauimus roborari Isti presentes fuerunt Comes Eberhardus de dornberch Marchwardus abbas garstensis et capellanus eius hiltebrandus et prepositus eius Olricus Dominus Walchun de ualchenberck et filius eius Rapoto Gundacher de styre et filius eius Gundacher et Duringus Ortolfus de tegrinbach Marchuuardus de hinteberch Eberhardus et Rudolfus de ternberch Duringus de blesse et frater eius Imbrico Otacher de bleticha Duringus de oede Richerus de lanzenberch et frater eius Fridericus Gerlochus de viehte Marckwardus schecche et Otto secche [sic] Rudolfus de pernrute Engilschalchus de ense Engilschalcus de huzzingin Chunradus de stainbach Dietricus de narde Pilgrimus et frater eius Otto de wisenbach Hec facta sunt apud Ense Anno Incarnationis dominice Millesimo Centesimo Nonagesimo III Indictione VIII