Charter Document - 03970016
Charter Number: | 03970016 |
---|---|
Cartulary Title: | Seitenstetten, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1188 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Diepoldus gratia dei patauiensis ecclesie episcopus omnibus Christi fidelibus in perpetuum Amen Quia simul cum officio pastorali curam pauperum Christi nos diuinitus suscepisse recognoscimus idcirco propter regnum celorum ad pacem ipsorum et quietem in omnibus proposse nostro laborare non pigritamur Quapropter uniuersitati et presentium et futurorum notum facimus qualiter decisa sit lis que pro bonis domine Hailwigis fuit inter dilectum auunculum nostrum Ottonem uenerabilem Babenbergensem episcopum et dilectum fratrem nostrum Chunrudum uenerandum Sitanstetensis monasterij abbatem ne forte prauorum iniqua suggestione in nouam questionem iterato emergant que coram nobis diligenter uentilata et iusta discussione ad debitum finem sunt perducta Nam cum apud Blaidelingen essemus constituti et predictus auunculus noster querimoniam aduersus abbatem moueret et ille contra pro iusticia ecclesie sue ordine iudiciario consequenter responderet tandem utriusque partis allegationibus diligenter auditis hanc communis omnium consensus dictauit sententiam fratres scilicet sitanstetensis cenobij in predictis bonis nullatenus debere ulterius inquietari presertim cum et priuilegium facte sibi donationis haberent et longe ultra triginta annos in possessione quieta usque inpresens ab initio perdurassent Siquidem altera pars ideo iuste a causa cecidit quia nulla priuilegii uel testium attestatione munita fuit Itaque pro bono pacis ac quietis hec ipsa in carta describi et sigillo nostro sigillari precepimus et ad maiorem fidem faciendam nomina eorum qui presentes fuerunt subter annotari mandauimus Pertoldus marchio ystrie et filius eius Perhtoldus dux dalmatie Albertus comes de Pogne Dietmarus abbas de inferiori Altahe Tiemo prepositus sci Stephani apud Babenberch Ortolfus prepositus de indichingen Hermannus de Laimbach canonicus babenbergensis Ekehardus monachus presbyter curie Hermannus clericus de swarzah Albertus de Chambe Otto de Littenbach Ortungus camerarius Marquardus pincerna Heinricus dapifer Hermannus mareschalcus Perhtoldus de Chunigeswisen Gotfridus de Andehs Arbo de Niwenburch Olricus de Santmarjenchirchen Chunradus de schachen Duringus filius Gundagrii de Stire Gundagrius capellanus predicti abbatis de sitansteten Wolframmus et Otagrius de Sitansteten et alii quam plures Sunt autem hec facta anno Incarnationis dominice Millesimo centesimo LXXXVIII III Non Octobris feliciter Amen