Charter Document - 03970011

Charter Document - 03970011


Charter Number: 03970011
Cartulary Title: Seitenstetten, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1185
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Wichmanus dei gratia sancte Magdeburgensis Ecclesie Archiepiscopus Cum quelibet vere karitatis opera apud deum sub eterna remuneratione refulgeant iustum est ut hec eadem inconspectu hominum in obliuionem non cadant sed ad bone operationis exemplum sub perhenni memoria rutilent in posterum Notum itaque facimus tam futuris quam presentibus vniuersis Christi fidelibus quod nos pro salute nostra nec non et parentum nostrorum partem saltus nostri iuxta ybise cum omni utilitate in pascuis scilicet molendinis piscacionibus et venacionibus sollempni donacione Ecclesie beate Marie in Sytansteten legitime tradidimus eo racionis intuitu ut pro honore dei et nostra ac parentum nostrorum salute ecclesia ibidem construatur et diuinum officium inibi peragatur Hec autem donacio sub his terminis comprehenditur a loco scilicet Ibisitzigimunde vbi fluuium Ibise riuulus qui arcibach dicitur intrat et sicut illius alueus sursum ascendit ad alterum riuum qui ougenbach appellatur et sicut ille sursum alueum usque ad ortum suum habet et ab ortu illius sicut duo riuuli decurrunt quorum alter maior alter uero minor zogelespach appellatur et ab his sicut in australi parte item duo riuuli decurrunt quorum unus item maior alter uero minor Valkenbrunnin dicitur et ab illo maiori retro montem Gaizsulze usque Ibisitzigimunde vbi predictus riuulus arcibach Ibisen ingreditur Huic quoque donacioni nostre postea larga manu addidimus curtem scilicet apud Griezze et quinque beneficia ac per totum saltum ius et potestatem uenandi piscandi et cedendi ligna ad noualia et ad edificia erigenda et ad omnia utensilia et si quid vtilitatis in venis salis ferri aut cuiuslibet generis metalli in predictis terminis forte contigerit inueniri sicut a domino nostro Fr gloriosissimo Romanorum imperatore In sollempni curia Nurenberch in legitimam proprietatem obtinuimus et quicquid a prima fundacione eidem ecclesie collatum est uel deinceps collatum fuerit a nobis uel a fratre nostro siue mini sterialibus nostris pro remediis uel pro redimendis peccatis aut per coempcionem siue per concambium in possessionibus et mancipiis Hec omnia predicte ecclesie et donauimus et donamus et eis iure perpetuo confirmamus Predia quoque que a ministerialibus nostris prescripte Ecclesie collata sunt propriis ducimus exprimenda uocabulis Beneficium vnum in Polan et vnum in piberbach et duo apud Getzingen duo apud velebarn vnum apud Thelesberg tria in Schergindorf Curtis una apud thaspach item curtis vna apud profundam uiam et beneficium apud Clusam beneficium vnum apud pomerium et vnum in monte Sifridi et vnum apud pimze quicquid et iuris habuimus in bonis domine helwigis cum predictis possessionibus totum eidem ecclesie remisimus et donauimus Ut itaque omnis hec nostra donacio saluti anime nostre et parentum nostrorum proficiat Statuimus nichilominus ut memoria nostra ac parentum nostrorum in eadem ecclesia rediuiua recordatione perpetuis temporibus inobliuiscibilis permaneat ita quod in festo sancti Lamberti uberior fratribus refectio prouideatur et proxima die sequenti celebris nostri ac parentum nostrorum memoria missarum ac commendacionibus celebracionibus peragatur et quingenti panes in elemosine largicione pauperibus erogentur Adjunctum est nichilominus in hac nostra disposicione quod omni dominica die missa de spiritu sancto et singulis diebus due misse vna pro salute uiuorum altera pro commendacione defunctorum in sepe dicta sytanstetensi Ecclesia celebrabuntur Hanc nostram donacionem et constitucionem scripto commendatam et sigilli nostri impressioni roboratam noticie posteritatis transmisimus et ne quis eam infringat sub anathemate prohibemus adhibitis ydoneis testibus quorum nomina sunt hec Martinas Misnensis episcopus Theudericus Nuemburg maior prepositus Livdolfus prepositus sancti Wiberti in Nienburch Acer lundendis prepositus Sifridus de Amuorde Magdeburg canonicus Chunradus sytanstet abbas Geroldus eiusdem ecclesie monachus Heidericus et Norbertus magdeburg curie capellani Laici vero Dedo marchio orientalis Perichtoldus marchio Istrie Godefridus ministerialis ipsius Willehelmus comes de hunenberg Chunradus comes de lupurch Erenfridus dapifer de Sutterhusen Bero pincerna Rodingerus de Magdeburg Anshelmus de piugen et frater eius Thietherus et alii quam plures Clerici et Laici Actum anno Incarnacionis domini MCLXXXV Indictione Quarta