Charter Document - 03970010

Charter Document - 03970010


Charter Number: 03970010
Cartulary Title: Seitenstetten, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1185
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Wigmanus dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesia archiepiscopus Quoniam non solum res exigue uerum et eximie que nec scripto nec aliquo signo denominate sunt labentis temporis uetustate plerumque in obliuionem cadunt ne ea que rationabiliter agimus dampnosam in posterum contrarietatem inueniant opere precium arbitrati sumus ut scripta nostra ea posteritati elucident et distinguant Notum itaque facimus uniuersis Christi fidelibus tam futuris quam presentibus quod nos pro salute nostra nec non et parentum nostrorum partem saltus nostri iuxta Ibise cum omni utilitate in pascuis scilicet molendinis piscationibus et uenationibus sollempni donatione sancte Marie in Sithansteten legitime tradidimus ea conditione ut pro honore dei et nostra salute ibidem cella construatur et diuinum seruicium perpetuo inibi peragatur Hec autem nostra donatio sub his terminis comprehenditur a loco scilicet Ibisizegemunde ubi fluuium Ibise riuulus qui Arzibach dicitur intrat et sicut illius alueus sursum ascendit ad alterum riuum qui Ogenbach appellatur et sicut ille sursum alueum usque ad ortum suum habet et ab ortu illius sicut duo riuuli decurrunt quorum alter maior alter uero minor Zogelesbach appellatur et ab his sicut in australi parte item duo riuuli decurrunt quorum unus iterum maior alter uero minor Valkenbrunnin dicitur et ab illo maiori retro montem Gaissulze usque Ibisizegemunde ubi predictus riuulus Arzibach fluuium Ibise ingreditur Huic autem nostre donationi nos postea larga manu addidimus curtem saltus apud Grieze et quinque beneficia ac per totum saltum ius et potestatem uenandi piscandi et cedendi ligna ad naualia et ad edificia erigenda et ad omnia utensilia et si quid utilitatis in uenis salis aut ferri aut cuiuslibet metalli in predictis terminis forte contigerit inueniri et quicquid a prima fundatione eidem ecclesie collatum est uel deinceps collatum fuerit a nobis uel a fratre nostro siue ministerialibus nostris pro redimendis peccatis aut per coemptionem aut per concambium in possessionibus et mancipiis Hec omnia predicte ecclesie et donauimus et donamus et eis iure perpetuo confirmamus Vt itaque hec nostra donatio siue constitutio futuris temporibus firma et inconuulsa perma neat sigilli nostri eam impressione roborauimus et ne quis eam infringat uel retractet auctoritate dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac nostra sub anathemate prohibemus Adhibitis idoneis testibus quorum nomina sunt hec Heinricus prepositus Mogunt Acer Lundensis prepositus Sifridus de Amuorde Magdeburgensis ecclesie canonicus Conradus Sithanstad Abbas Geroldus eiusdem loci monachus Heindenricus et Norbertus Magdeburgensis curie capellanj Laici uero Bertoldus marchio Istrie Godefridus ministerialis ipsius Willehelmus comes de Huneberg Erenfridus dapifer de Suttherhusen Bero pincerna Anselmus de Peigun et frater eius Theitherus Sifridus Herrandus Otto Conradus de Bluze et alij quam plures clericj et laicj Actum Anno Incarnationis domini MCLXXXV Indictione IIII