Charter Document - 03970009
| Charter Number: | 03970009 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Seitenstetten, Stift |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Protection |
| Date: | 1184 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Patris et filii et spiritus sancti Ego Wigmanus dei gratia sanctie Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus cunctis Christi fidelibus in perpetuum Notum facimus tam futuris quam presentibus quod nos ac parentes nostri sitanstetensem ecclesiam nobis utique uicinam in gratiam nostram recepismus et in tantum dileximus quod et portiones quasdam prediorum nostrorum tam cultas quam incultas ob uenerationem beate dei genitricis Marie et ob remedium anime nostre eidem loco contulimus His itaque que uel nos donauimus uel que parentes nostri et ministeriales nostri nostra permissione contulerunt his inquam omnibus curtim unam apud Grieh cum quinque beneficiis adiecimus et quidquid habuimus inter duos riuulos quorum alter maior alter minor arcenbach uocatur usque ad amnem qui ugenbach appellatur cum omnibus cultis et incultis de quibus se dominus poppo de Grunenpurch intromiserat Si quis autem hanc traditionem a nobis libera et potestatiua manu factam ausu temerario infringere uiolare uel perturbare uel aliqua arte a predicto loco alienare temptauerit iram dei omnipotentis incurrat et motus sancte dei genitricis Marie sentiat et tamdiu excommunicationi subiaceat quousque resipiscat et ecclesie quam lesit condigne satisfaciat Et ut hec rata et inconuulsa permaneant cartulam istam inde conscribi testes subscribi et sigilli nostri inpressione precepimus roborari Huic autem donationi nostre testes interfuerunt Peringerus de gliusce Rudolfus Judeus Rudgertis Arnoldus de pinze Pero de tesilperch Herrandus de adalharsperge et alii quam plures bauari et saxones Facta sunt hec anno incarnationis dominice M centesimo octogesimo IIII Indictione V
