Charter Document - 03970008
Charter Number: | 03970008 |
---|---|
Cartulary Title: | Seitenstetten, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1177 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Amen Communi posterorum pateat memorie quod ego Dipoldus dei gratia pathauiensis ecclesie episcop exigentibus venerabilis Sytanstetensis ecclesie Chunradi abbatis laboribus et expensis propter nos longe lateque in legationibus habitis ipsi ecclesie decimam dotis Amsteten et decimam in Vdmarvelde pro deuotionis mee indicio quam erga locum illum exemplo antecessorum meorum habui cum communi chori pathauiensis consensu sollempniter donaui huic exigue annectens donationi ut quicquid a prima fundatione eidem ecclesie ab antecessoribus meis collatum est vel deinceps a nobis siue a ministerialibus nostris collatum fuerit pro redimendis peccatis aut per coemptionem siue per concambium in possessionibus et manicipiis vel nuptiis hec omnia predicte ecclesie et donauimus et donamus et ei iure perpetuo confirmamus Hanc autem nostram constitutionem scripto commendatam et sigilli nostri inpressione roboratam Noticie posteritatis transmittimus et ne quis eam infringat sub anathemate prohibemus adhibitis testibus ydoneis quorum nomina sunt hec Haimo prepositus ypolitensis comes Heinricus de Schala Hermannus de hyrzberch et Sifridus ysenbiutil et frater eius Karolus Heinricus et Waesigrimus de piberbach et alii quam plures Hec acta sunt Anno Incarnationis dominice MCLXXVII Indictione quarta